Latin
401
Strabo, Strabo de situ orbis 401
Unproofread scanNot analysed yet
Recessus Issici sinus: aut nihilo aut paulo orientalior est Ami so. Longitudo ab Amiso in Hyrcaniam est. x. milia fere stadiorum: quae pariter progreditur cum ea: quam ab Issi co in Indiam dicebamus. Restat igitur dicta longitudo partis nunc pagratae. xxx. milium fere stadiorum rur sum cum maxime habitabilis: quae Chlamydalis est, latitudo sit. xxx. fere milia stadiorum: ea distantia meridionali proxima erit: quam per Hyrcanum &Persicum mare scribitur: si totius habitabilis longitudo est. Ixx. milia. Si itaque ab Hyrcania usque in artemisiam babyloniae: sunt, viiim ilia stadiorum: ut Apollodorus uult. Inde ad persici maris ostium tantundem: rursumque tantundem: uel paulo minus: ad ea quae iam cum extremis aethiopiae pariter &ex aduerso consurgunt. Reliquum erit dictae latitudinis orbis terrarum ab hyrcani maris recessu: in eius ostio: quantum diximus. Cunque Miurus sit segmentum ad partes orientem uersus erit figura popinario cultro persimilis: monte quidem in rectum tendente: &ex parte aciei intellecto Ex altero uero latere maritima ora ab hyrcano ostio usque tamarum porrecta. &Miuro in circularem lineam desinente. Sed de admirabilibus quibusdam: quae de barbaris uulgata sunt: facienda mentio est: de iis praesertim: quae circa Caucasum: ac caeteram montis huius regionem habitant, tradunt enim quibusdam Euripidis illud in morem esse. Natum ludere: propter ea: in quae uenit: mala. At contra mortuum: quasi uitae laboribus Perfunctum: efferre laetitia plurima ac iocis. Sunt qui pro maximis etiam delictis neminem interficiant. Sed in exilium cum filiis mittant: econtra Derbices: nam pro minimis quibusque delictis iugulant: Tellurem uenerantur: foemininum nullum sacri