Latin
401.1 to 401.4
Strabo, Strabo de situ orbis 401.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ficant nec edunt. Iugulant eos qui septuagesimum annum excesserint: qui genere proximi sunt eius carnes absumunt, Anus autem strangulant: deinde sepeliunt. Eos qui citra septuagessimum annum obierint non edum tur: sed sepulturae mandant. Siginni in caeteris rebus persice uiuunt. Equis uero utuntur pusillis &hispidis: qui equitem uehere non possunt: quadrigas iungunt: quarum mulieres sunt aurigae: a pueritia exercita tae: &quae optime ducere iudicatur: cuicumque uult: nubit: ferunt nonnullas eorum curare ut capite longissimo &fronte exporrecta uideantur: adeo ut mento emineat. Tapyriatras uestes gerunt: &comas longas, mulieres uestes candidas: &comas breues. habitant inter Derbicas &Hyrcanos qui fortissimus iudicatur quam uult ducit. Caspii eum qui septuagesimum annum excesserit: same necant: quo in solitudie expo sito: euentum eminus speculantur: nam quem ab auibus e lectulo distrahi uiderint: felicem putam: si a feris uel canibus: nequaquam si a nullo: ducunt infelicem. Quoniam taurus boreales Asiae partes efficit: quaes intra taurum uocant: de eo prius dicendum uidetur. Haec enim uel omnia: uel pleraque in ipsis montibus sunt Quaecunque uero Caspiis portis orientaliora sunt: ea propter siluestrem regionem: simpliciorem habent peragra tionem: nec multum refert: cum hoc: an cum alio climate connumerentur. Occidentalia autem omnia magnam de se dicendi copiam praebent: quare ad ea quae Caspiis portis adiacent procedendum est. Adiacet itaque media occidentem uersus: regio sane multa: atque olim potens: in medio tauro sita: qui circa haec loca multifidus est &conualles magnas compraehendit: quemadmodum etiam Armenia. Mons hic a Caria Lyciaque incipiens: ibi nec latitudinem mentione dignam ostendit: nec altitudinem. Attollitur autem multum primo circa Chelido neas. Hae sunt insulae: in initio orae Pamphiliae: porrectus uero ad orientem: conualles apud Ciliciam com plectitur: non sane magnas. Deinde ab eo Amanus scinditur: &antitaurus: in quo comana sunt apud Cap padocas supra memoratos: atque hic in cataonia desinit. Amanus ad Euphratem &melitinam usque pro greditur: ad quam Commagena Cappadociae adiacet. Deinde montes sequuntur: qui trans Euphratem sunt praedictis continui: nisi quantum flumen per medium fluens interrumpit.