Latin
401.5 to 401.7
Strabo, Strabo de situ orbis 401.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Crescit Amanus multu in latum &altum: &multifidus est. Pars australior est taurus qui Armeniam disterminat a mesopotam ia. Hinc fluunt Tigris &Euphrates, qui mesopotamiam circundant: &apud babylonios inuicem cohaerent. deinde in ma re persicum emittunt, quorum Euphrates maior est, &plus regionis flexuoso alueo percurrit. Fontes ha bet in parte tauri boreali, fluit ad occidentem per armeniam, quae maior appellatur. usque in armeniam mi norem, quam a dextris habet. a sinistra uero. Lisanam. Deinde ad austrum flexus confiniis iungitur Cappadocum, quae ad dextram relinquit ad sinistram Commagenorum confinia, rursumque a sicinsina etiam sophina maioris armeniae, ad sinistram relicta progreditur in syriam, atque iterum flexum alium capit in Babylonios. &persicum sinum. Tigris ex eodem monte sereuciam illatus ad Euphratem accedit. ibique efficit mesopotamiam. deinde in eundem sinum intrat. Euphratis ac Tigridis fontes inter se distant ad stadi. duo milia &quingenta. Taurus itaque septentrionem uersus in multos quasi ramos discinditur: quorum unus est antitau rus. sic enim ibi appellantur. Is sophinam compraehendit in conualle quadam quae inter eum iacer. atque taurum ultra Euphratem. Circum armeniam minorem: protinus post antitaurum mons quidam extenditur: magnus atque multifidus. Cuius partem polyartem partem moschicos montes: partem aliis nominbus uocant. Hi armeniam omnem compraehendunt usque ad Iberas &Albanos: Deinde alii ad auroram Caspio mari imminentem consurgunt usque in mediam Atropatinam: ac etiam maiorem. has montium partes Parachoatram uocant: atque eas etiam qua usque ad Caspias portas &ulterius tendunt: praeterea orientem uersus Boreales montes qui ariae coniungun tur. Boreales sic uocantur. Australes uero ultra Euphratem &Cappadociam &Commagenam ad auroram ten dentes. Hic ipse mons in initio taurus uocatur. Sophinam caeteramque armeniam disterminans a Mesopota