Latin
404.5 to 404.8
Strabo, Strabo de situ orbis 404.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Septentrionalia uero montana: &aspera: &frigida. Cadusiorum montanorum &Amardorum domicilium: necnon Tapy rorum Cyrciorum &eiusmodi aliorum qui latrones extorresque sunt. nam zagrus &Niphates gentes has sper sas habent: &Cyrcii &Amardi qui in Persia &Armenia sunt: adhuc eodem nomine appellati: eandem formam seruant. Cadusii peditum multitudine non multum ab Arianis superantur. Hi sunt laculatores optimi. In locis asperis pedites pro equitibus pugnant. Antonii expeditionem: non loci natura grauem reddidit: sed uiarum duxartauas Rexarmeniorum: quem ille sibi insidiantem consilii participem fecit: ac bellicae sententiae compotem. Eum tamen quanquam sero ultus est: postquam multorum malorum causa Romanis extitisse: tum ipse, cum ille quiquis uiam zeugmate: quod est iuxta Euphratem quousque in arropatiam prueniatur. viii, milia stadiorum ultra duplum rectae uiae per montes regressus: &anfractus effecit. Media maior olim totius aliae dominata est. Scytorum imperio lubacto postea: a Cyro ac Persis: ea tanta potentia sublata est, sub astya ge tamen multum patriae dignitatis seruauit. Erant enim Ecbatana Persarum hybernaculum &Macedonum qui subactis illis Syria habebant. Nunc etiam Parthorum regibus eundem usum &tutelam praestant. Media ab oriente. Parthia terminatur Cosseorum montibus latrocinium exercitium. Hi olim cum aduersum Susios &Babylonios Elymeorum socii essent: sagittariorum. xiii. milia exhibi bant: Nearchus refert quattuor esse gentes quae latrocinium exercebant, earum Mardi Persis erant finitimi. His itaque Susiis Vxii &Elymei. Cossei autem Medis: atque omnes tributum regibus pendebant. Cossei etiam cum Rex aestate Ecbatanis pacta ba bylonem descenderet: dona accipiebant. Horum audaciam Alexander contudit: hyeme eos adortus. Media itaque ab oriente iis terminatur: &paresitacinis: qui etiam montani sunt &latrones ac persis contigui. A septentrione Cadusiis &aliis circa hyrcanium mare habitantibus: de quibus paulo ante pertractauimus. Ab austro apolloniatidae quam Sitacinam ueteres appellabant. Item zagro apud quem Massabatica est: quae ad mediam pertinet, quidam etam ad Elymeam dicunt pertinere ab occidente atrapiis &armeniorum quibusdam. Sunt etiam graecae urbes in Media: a macedonibus conditae è quibus est Laodicea: Apamia: &Rhaga: quae apud Rhagas est.