Latin
404.9 to 404.10
Strabo, Strabo de situ orbis 404.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Rhagam Nicator condidit: &aropum nominauit: Parthi uero arsaciam: ea australior est: quam Caspiae portae: quingentis fore stad (ut Apollodorus adramytrinus ait) Media itaque magna ex parte alta est &frigida cuiusmodi sunt montes Ecbatanis imminentes: &qui apud Rhagas &Caspias portas consur gunt: ac omnes denique septentrionales partes usque in matianam &armeniam huiusmodi sunt. Regio uero qua sub Caspiis portis in humili &concauo solo inacet: opulenta est: &omnia fert: praeter oleam quae &si ibi na scitur: arida tamen est &succa. Haec regio &armenia eximie pascendis equis apta est. Vnde pratum quod dam Hippoboton uocatur: per quod iter faciunt: qui ex persia &babylone in Caspias portas proficiscuntur In eo pasci dicunt equorum. l. milia: quae armenta regia sunt. ,Neseos equos: quibus reges utebantur opti mos ac magnos: alii. Hinc genus habere dicunt alii ex armenia propriam quandam formam habentes quemadmodum Parthia quae graecis exterisque qui apud nos sunt: &herbam quae praecipue equos nutrit eo quod ibi abundet: proprie medicam uocamus.