Latin
405.1 to 405.4
Strabo, Strabo de situ orbis 405.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec regio silphium fert: a quo medicus succus appel latur. Cyrenaico longe inferior, nonnunquam etiam illi praestat siue propter locorum diuersitatem: siue quod stirps specien mutet: siue propter eos qui succum exprimunt: atque conficiunt. Vnde etiam ad usum reconditur. Media itaque talis est: eius latitudo ac longitudo: pene par. Maxima eius longitudo: ea uidetur quae est a zagri transitu: qui uocatur media porta: ad Caspias portas: per sigrianam stadiorum quattuor milium supra centum: cum magnitudine &opibus regionis concordant ea quae de tributis traduntur. Nam cum Cappadoces persis quotam nis pendant: praeter argentum: mille &quingentos equos mulorum duo milia. Quium quinquan ginta milia. Duplum fere horum medi pendebant. Mores magna ex parte medis &armeniis iidem sunt propterea quod etiam regio similis est. Tradunt medos multarum rerum auctores armeniis fuisse: ac prius etiam persis qui in pote state asiae successerunt. Nam quae nunc persica schola dicitur: &equitandi &sagittiandi studium: &cultus: &ornatus: &religiosa a subditis in reges ueneratio: a medis profecta est. Idque uerum esse uestitus declarat Nam Tiara &Citaris: &Pileus: &manicatae tunicae: &Anaxyrides in frigidis &borealibus locis: qua les sunt medici: apta gestamina uidentur. In australibus uero nequaquam. Periae autem magna ex parte rubrum mare accolunt: magis. n. meridionales sunt: quam babylonii: uel Susii Hi post subactos medos quaedam si bi uendicauere: quae medorum erant: &adeo honesti ®ii: uictorum mores uincentibus uisi sunt: ut pr nudis ac leuibus muliebria gestare &uelamentis contegi paterentur. Sunt qui dicant medeam quae ibi impera uit quemadmodum lason: uestem hanc prius commostrasse. Nam ea faciem suam occultabat: cum pro rege exiret. Dicunt etiam lasonis monumenta esse lasonia quae illi a barbaris posita in honore maximo habentur. Est etiam mons quidam ingens supra Caspias portas ad leuam: qui lasor ius appelletur. Medeae est &uestis ®ionis nomen. Dicitur praeterea Medus eius filius regni successor: regionis nomen imposuissi. His con cordant lasonia: quae sunt in Armenia: ®ionis nomen &alia permulta: de quibus postmodum dicemus atque hoc Medorum est: quaquam non omnium sed montanorum: eum in regem eligere: qui fortissimus sit. Illud quoque Me dorum est reges uxores multas habere: qui mos &ad montanos: &ad omnes permanat: pauciores autem quivil.