Latin
408.1 to 408.4
Strabo, Strabo de situ orbis 408.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
fuere: quo superato: alter Sophiae &Acisenae: &Odomantidi: &quibusdam aliis: alter regioni quae circa ar xata est imperantes: multum coaluere: &uicinis loca plurima abstulerunt. Medis Caspianam &Phaunitem: &Basoropedam: Iberibus circummontanam peadri regionem: &Chorizenam: &Gogarenam, trans Cyrum Cha lybeum gentibus &Mosynoecis parenitam &Xerxena: quae Armeniae minori conterminae uel eius partes sunt: Cataonibus Aclisenam: ®ionem quae circa antitaurum est. Syris uero Tamonitam ut omnes unius lin guae essent. Armeniae urbes sunt Artaxata: Artaxiasata appellata: quam Annibal Artaxiae regi condi dit. Item artaxata ambae perper Araxem. Arxata iuxta fines Atropatiae: Artaxata apud araxinum capum be ne habitata: &eius regionis caput. Ea in flexu quodam iacet: qui peninsulam facit. pro muro flumen op ponit: praeter Isthmum quem &fossa &uallo clausum habet: non procul ab urbe sunt castella quaedam munitis sima Babynsa: &Olana: ubi Tigranis zarchabari thesauri seruabantur. Alia secus Euphratem erant. Sed artagena: qui custodiae praeter: ador prodidit. Id etiam Caesaris imperatores diuturna obsessione coe perunt: atque mures ademerunnt. Multi amnes sunt in Armenia: sed clarissimi phasis &Lycus in mare ponticum exeuntes. Antisthenes Termodontem pro Lyco posuit non recte in Caspium Cyrus &araxes emittunt: in rubrum mare Euphrates &Tygris: Sunt etiam in hac regione magni quidam lacus. E quibus es mantianus: qui Ceruleanus interpretatur. Is post Meotim maximus est: ut ferunt aquae salsae: progreditur autem usque in atropariam: &salis fontes habet. Arsinus uero quem etiam Thoatin uocant: nitrosus est. Vnde uestes disacerat ac rumpit: &propterea eius aqua non bibitur. per hunc lacum Tygris fertur: a montana regione iuxta Niphatem ruens: propter celeritatem undam impermixtam seruat. Vnde &nomen habet. Nam medi sa gittam Tygrim uocant, Lacus hic uarios pisces fert: cum huiusmodi aquae unius formae pisces habere soleant, in interiore lacus recessu: flumen in uoraginem quandam incidens: &longo spatio subter terram delatum exoritur iuxta Chaloneti, inde iam ad opam &Semiradimis murum defertur. a dextris Gordieos &totam mesopotamiam relinquens. E contra Euphrates a sinistra eandem regionem habent: cum uero inter se iam appropinquarint: ac mesopotamiam fecerint alter per urbem seleuciam fertur: persinum sinum uersus: alter per ipsam babylonem ut in iis patet quae aduersus Eratosthenem: Hipparcum a nobis dicta sunt.