Latin
408.5 to 408.8
Strabo, Strabo de situ orbis 408.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aurimetalla in Syspiretide effodiuntur: apud Cambala: ad quae alexander menonem eum militibus misit: sed id ab indigenis relatum est. Sunt &alia metalla eius. siquae Opandix dicitur: quam armenium colorem uocant: Calche persimilem. Haec regio non minus pascendis equis apta est: quam media. Vnde Nysei qui equis persarum reges utuntur hinc sunt: &Armeniae satrapes quotannis per se uiginti milia pullorum ex Mithracana mit tebat. Artabazus Antonio praeter alios equos cataphractorum instructorum septe milia ostendit: cum in mediam cum eo ingressus est: quorum equorum non medi solum &armenii studiosi fuere: sed etiam Albani, Nam illi Cataphractis utuntur. Non paruum diuitiarum &opum huius regionis indicium est: quod cum Pon peius Tigrani patri artabazi sex milia talentorum argenti scipsisset: mox romanorum copiis uiritim distribuit militi quiquaegenas dragmas: centurioni millenas: singulis praefectis, prouinciae &Chiliarchis talentum regionis latitudinem Theophanes tradit: Schoenorum centum longitudinem duplam: quadragenum sta di. schoenu faciens: in quo ueritatem transgredi uidetur. Est ergo ueritati proximum ponere longitudinem ab illo dictam: Latitudinem dimidium: uel paulo plus. Armeniae natura ac potentia est huiusmodi: sed antiquus quidam sermo phibetur de hac gente. Armenius est armenia Thessaliae urbe: quae inter pheras &Larissam iacet: iuxta bebeida: ut dictum est: Cum lasone in armenia militauit. Mysilius uero pharsalius &medius Larisseus: qui cum alexandro militarunt: dicunt ex huius nomine armeniam appellatam. Eos autem qui cum armenio erant acilesinam habitasse: quae prius sub sophinis erat. Alios uero in sypiretide usque in chalacanam &ad labenam extra armeniae montes. Atque armeniacam uestem Thessalicam dicunt: idest longas tunicas: quas in tragoediis aetolicas uocant: cingunt quoque circa pectus: in praetextis etiam tragi ci Thessalos sunt imitati. Opus enim illis fuit aliquo tali accommodato habitu. Thessali enim (ut par est) quia longas uestes gestant: cum inter omnes graecos ualde boreales sint: &quia frigidissima loca incolunt aptissimam imitationem: idest poeticarum personarum cultum praebuerunt. Equitandi quoque studium tam his quam me dis thessalicum dicunt.