Latin
408.9 to 408.11
Strabo, Strabo de situ orbis 408.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
lasonis autem expeditionem: lasonia testantur: quae à principibus sunt structa: quemad modum a parmenione iasonis templum: apud abdera. Araxem ex penei similitudine: &eodem nomine ab armenio uocatum putant. Nam &ille araxes uocatus est: eo quod ossam abrumpit ab olympo: ac etiam tempe Hunc uero in armenia e montibus delapsum: &subiecta planicie olim diluta cum exitum non habe ret dilatatum prodidere. lasonem uero Tempe imitatum: uiam fecisse: per quem nunc aqua in mare caspium decurrit. Vnde araxinus campus nudatus est: per quem annis defertur in cataractem. Haec quae de araxe dicuntur rationem aliquam habent. At quae Herodotus dicit: non ualde sunt uerisimilia. Dicit. meum ex matiana profluentem: in quadraginta amnes scindi: &Scythas bactianosque diuidere. Hunc secutus est calisthenes. Ex aenianis alios uicina dicunt habitasse: alios ultra armenios: supra abum &Imbarum qui tau ri partes sunt. Abus prope uiam est quae Ecbatana fert iuxta baridis templum. Dicuntur etiam thraces qui dam Saraparae appellati: idest decapitatores: ultra Armeniam habitasse: prope Guranios at medos: homines profecto immanes: indociles &montani: bracati: ac decapitatores. Sic enim Saraparae significant, De media autem dictum est in rebus medicis. Quare ex his omnibus colligi potest: medos Armeniosque e Thessalis esse: ab lasone in medea ortos. Ac de antiquis quidem haec. Recentiora uero a Persis ad no stra usque in tempora in summam sic dicuntur: quod Persae Armeniam tenuerunt. Postea macedones: qui Sy riam mediamque habuere, Postremus Orontes ex Indarni genere: unius ex septem Persis: postea ab Im ioo paratoribus magni Antiochi: cum Romanis bellum gessit Artaxia scilicet: ac zadriada in partes duas diuisa est. limpermittente rege imperauerunt: quo superato Romanos adorti: ac reges nuncupati: per sese fuerunt. E genere Artaxiae fuit Tygranes is: qui eam habuit quae proprie Harmenia est appellata.