Latin
409.1 to 409.4
Strabo, Strabo de situ orbis 409.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
loca ea recepit: &parthorum regione uastata: Perinium &loca circum Arbela: Atropatinum quoque: &Gordieum &cum iis reliquam Mesopoiamiam subegit: praeterea Syriam: Phoeniciamque ui coepit. Euphratem transgressus Inde plurimum elatus: urbem condidit prope Iberiam: inter hanc atque zeugma quod iuxta Euphratem est: quam Tigranocerta nominauit. hominibus duodecim graecarum urbium a se euersarum congregatis. Sed Lucullus qui aduersum Mithridatem bellum gessit: continuo subsecutus: habitatoribus in sedes suas di missis: opus quod adhuc erat imperfectum: facto imperum demolitus est: atque in paruum uicum redegit. Tygranem ex Syria ac Phoenicia pulso. Artabazus autem eius filius: quaediu mansit in amicicia populi Romani: tandiu fuit fortunatus. Postea uero quam Antonium in parthico bello parthis prodidisset, perfidiae poenas dedit. Nam uinctus ab eo Alexandriam ductus: &contumeliose per urbem circumlatus: ac primum custo diae traditus: deinde interemptus est, post illum multi reges sub Caesare: ac Romanis fuere: &nunc etiam sunt. Omnia persarum templa: tam medi: quam harmenii in uenerationem habent. Tanaidis uero templa pre cipue harmenii: Cu in caeteris locis ea aedificantes: tum etiam in Acilesina dedicant illis seruos: ac seruas quod ideo minus est mirandum: quod etiam nobilissimi gentis eius filias suas dedicant: quibus lex est: ut diu apud deam prostitutae nuptui dentur: nullo renuete talibus coniungari: Huiusmodi quiddam He rodotus de Lydis commemorat: quae omnes meretricantur: &tam benigne amatoribus suis utuntur: ut eos hospitio suscipiant: &dona dent: plura etiam quam accepere: Quippe quae a copiosis dotibus suppeditant Accipiunt tamen non quoscunque hospites: sed eos maxime qui aeque sint digni. Duodecimus reliqua ponticae regionis continet, ac deinceps Cappadociam, Galatiam. Bithyniam. Mysiam. Phrygiam. Meoniam: &ante haec Sinopem ciuitatem Ponticam &Heracliam. &Ami siam: praeterea Isauriam, Lyciam, Pamphiliam. Ciliciam: cum insulis montibus ac fluminibus adiacentibus. Appadocia multas partes habet. Ea mutationes plurimas accepit. Maxime itaque eiul dem linguae sunt qui austrum uersus Cilicio terminantur: qui dicit taurus: orientem uersus Harmenia Colthide ac diuersarum linguarum gentibus: quae intermediae sunt septentrionem uersus Euxino: usque ad Halys ostia, occasum uersus Paphlagonum gente: 8 Galatis: qui in phrygiam transmigrarunt: usque ad Lycaonas &Cilicas.