Latin
409.5 to 409.8
Strabo, Strabo de situ orbis 409.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ciliciam Tracheam inco ilentes. Ex his q unius erant linguae antiquam Cataones separatos ponebant. Et in dinumeratione gentium eos: a Cappadocibus tanquam alterius linguae gentibus distinguentes: post Cappadociam Ca taoniam locabant. Postea Euphratem &getes quae tràs eum sunt: ut etiam Melitinam post Cataoniam col locaret: quae inter hanc iacet &Euphrate: commagenae continua: &decima cappadociae pars est: secundum regionem in decem praeturas diuisam. Sicin reges ante Archelaum: cappadociae principatumm distinctum habuere, Decima pars est etiam cataonia, &utraque aetare nostra suum praetorem habuit Sed mirum profecto est: cum nulla nec linguae nec morum diuersitas in his: erga caeteros cappado cas appareat: quomodo peregrinae gentis signa omnino deleta sunt. Erant itaque distincti. Eos autem Ariarathes adeptus est: qui primus cappadocum rex e nuncupatus. Lotus hic est: tanquam magnae cuius dam peninsulae Isthmus duobus maribus coartatus: mari scilicet Issici sinus usque in thacheam cil ciam: &euxino inter Sinopam atque Tibarnorum oram: omnem uero regionem cappadocibus ad occidentem uersas: quae intra Isthmum est: peninsulam dicimus, quam Herodotus cis Halym uo cat, Haec est cui croesus imperitauit: quem ille gentium dominum appellat: quae cis Halym sunt. Iuniores uero eam quae intra taurum est Asiam uocant: eodem nomine quo totam continentem, In ea gentes hae continentur primum ab oriente Paphlagones. Phryges. &Lycaones. Deinde Bythi ni: mysi: &quae Epictetus dicitur: praeterea Troas: &Hellespontia: post hos ad mare ex graecis Aeoles: &lones. Ex aliis Cares ac Lycii, in meditteranea, Lydi. De caeteris postmodum dicemus ma cedones Cappadociam in duas Satrapias a persis diuisam accipientes: partim spontanei: partim in uiti. Ex Satrapiis in regna redegerunt: atque maiorem Cappadociam quae taurum uersus est pro prie Cappadociam nominarunt, alteram pontum: quidam eam quae pontum uersus est: Cappade ciam uocauere: nos autem maioris cappadociae ordinem nunc ignoramus.