Latin
412.9 to 412.12
Strabo, Strabo de situ orbis 412.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Is Cappadocum imperium adortus est. Huius regia erat Cadena in urbis modum instructa. Ea in montibus est Ly caoniae. Nam &Sauera olim uicus dicitur fuisse: in modum urbis: ®ionis Metropolis. In Morimena lo uis fanum est: qapud Venasinos colitur: In eo habitant sacrorum seruorum fere tria milia. Sacra regio fertilis est: quae annuum prouentum sacerdoti dat: talentorum quindecim. Is per totam uitam saterdos est, sicut ille: qui est apduo commana &post illum secundus in honore. Duae tantum praeturae urbes habent. Tyanensis: Tyana tauro sub iacentia: qui apud Cilicias portas est: ad quaes montium cacumina: in Ciliciam ac Syriam tendentia: facillima sunt. &omnibus communia. Regio quae iuxta taurum est Eusebia uocatur. Ea fertilis est: &magna ex parte planici es. Tyana aggeri Semiramidis subiacent optime munitio. Non procul hinc sunt Castabala &Cybistra oppida monti propinqua: Castabalis est Dianae persicae fanum: ubi dicunt sacras mulieres illaesas nudis pe dibus: super prunas ingredi. atque hic etiam eandem historiam narrant Orestis &tauropolae, &perasiam idcirco uocitatam dicunt: quod ex ulteriore regione fuerit allata. In tyannesi praetura una ex decem supradictis op pidum est Tyana. eam uero quae epictetus dicitur. His non connumero. Castabala scilicet &Cybistra: &quae in Cilicia trachea sunt. in qua Archelaus Eleusam insulam fertilem muniuit: opus memoratu dignum ubique magna temporis parte degebat. In cilicia est ea quae Mazaia uocatur: gentis eius Metropolis: atque ea etiam Eusebia nuncupatur: quae iuxta Argeum est. Latet. n. sub Argeo monte omnium altissimo: qui semper in summo niues habet: ex quo dicit qui eo ascendunt: quanquam ii perpauci sunt: fereno caelo utrunque aequor perspici Issicum scilicet ac ponticum. Caetera ad ciuitatis habitationem incommodo sunt, Nam &sicca est &debilis: &propter principium negligentiam immunita: &fortasse de industria ne moenibus ut muni mento freti: nimis confidant planiciem habitantes: quae colles arduos &difficiles habet, Loca uero ioi