Latin
413.1 to 413.4
Strabo, Strabo de situ orbis 413.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DVODECIMVS circunstantia omnino sunt sterilia &inculta: quanquam campestria sint. Arenosa. n. sunt petrosa: paululum uero pro gredienti campi sunt igne exusti: &solunm incensum per multa stad: quam propter necessaria e longinquo af teruntur: &quod etiam abunde periculosum uideatur: non longe abest periculi materia. Nam cum tota fere Cappado cia lignis careat: Argeus tamen circumcirca siluam habet: unde de proximo lignari adest. Sed loca siluae subiecta ignes habet. Sunt etiam gelidis aquis plena: quanquam nec ignis nec aquae in summum extant: quapper mi xima ex parte herbida sunt. Quibusdam in locis solum palustre est: &per noctem ex eo flamme consurgunt: re itaque gnari caute lignantur: sed multis periculum est: praesertim pecori: in obscuras ignis fossas incidenti. Est flumen in planicie ante urbem nomine melas distans ab ea stadia. xl. Is fontes habent in loco urbis humillimo sed hac in parte inutilis est: cum hon aptum exitum habeat. In lacus ac paludes diffusus: urbis aerem aestate cor rumpit: &lapidicinas cum utilissimae sint efficit inutiles. Mazatim. n. lapidum copiam pro aedificiis ex ripis habent: nam lapidum crustae aquis tectae resistunt. Atque paludes hae ubique ardent. Ariarathes rex angustiis qu busdam obstructis: ad quas Melas exitum in Euprate habet: proxima planiciem totam lacu diluit atque insulas quasdam: tanquam Cycladas comprehendens: pueriliter ibi immorabatur. Clausura uero ad unum rupta aquam soluta est. Intumefactusque Euphrates: magnam Cappadociae partem traxit: &multas habitationes &consita deleuit. Agrum quoque galatarum: qui phrygiam habitant: non paruo affecit detrimento. Qua ex re. xxx. talentorum damno mulctatus: eius rei iudicio Romanis commisso. Idem circa Herpam contigit. nam &ibi Carmale exitu obstructo: ore deinde rupto: cum aqua quaedam Cilicum loca deuastasset: poenas dedit iis: quia iniu ria affecti fuerunt.