Latin
413.9 to 413.12
Strabo, Strabo de situ orbis 413.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum primum roioani res asiaticas persequerentur: Antiocho superato: amicicias atque societates cum regibus ac populis iungebant, ac caeteris quidem regibus priuatim hic honor Cappadociae: &Cappadocum genti: etiam publicae datus est, Regia deinde stirpe extincta: romani concessere: ut gens ea libera esset secundum amicitiam &sotietatem ante contractam, principes libertatem recusare: &dicere se eam ferre non posse: &ut Rex sibi daret ui orare Romani admirati quod inuenirentur qui libertatem: recusarent: permiscere ut quem uellent regem eligerent. Elegerunt itaque Ariobarzanem: qui in progressu tertia aetate defecit. Tum creatus est Archelaus: nihil illi affinitate coniunctus: idque Antonii opera. atque de maiore Cappadocia hactenus. De trachea uero Ci licia illi addita: praestat: ut tunc persequamur: cum de tota cilicia dicemus. Mithridates eupator pont Rex constitutus: eam habuit: qui Haly flumine terminatur: usque ad Tibarnos &harmenios ®ionem quae cis Halym est, quae uero Mastrim usque partendebat: &quasdam paphlagoniae partes adeptus est. Item oram Heracliam usque ad occidentales patriae Heraclidis platonici partes ad contraria uero usque in Colchidem &harmeniam minorem: quae quidem ponto adiecit. Nam &pompeius: a quo ille sublatus est: his fini bus regionem accepit: quae uero harmeniam uersus: &circa. Colchidem sunt: principibus distribuit: qui se cum militauerant. Reliqua in duodecim gubernationes diuisit: &Bithyniae addidit: ut ex utrisque una prouincia efficeretur. Paphlagonum quosdam iis regendos dedit: quia Pylemone erant, quemadmondum galatas iis: qui erant genere tetrarchae. Postea Romanorum duces alias atque alias partitiones fecerunt. Nam ®es ac principes constituebant. Ex ciuitatibus alias liberabant: alias principibus tradebant: alias sub Romano Po. dimittebant. Nos autem qui singula persequimur: paululum de prioribus dis seramus attingentes quaecunque utilia uidebuntur. atque ab Heraclia incipiamus: quae horum locorum occidentalissima est. In pontum itaque euxinum a propontide nauigantibus: A leua iacent ea quae Byzantio sunt contigua: &a thracibus habitata, &ponti leua appellantur. a dextris sunt Chalcedoni Cappadocia