Latin
413.5 to 413.8
Strabo, Strabo de situ orbis 413.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mazacinorum itaque loca quanquam plurimis rebus incommoda sint: ea tamen reges ad habitar dum praecipue uidentur elegisse: quia locus totius regionis medius erat: &lignis &lapidibus abundabat: &herba: quae plurimum ad alenda pecora indigebant. Na eas urbs quodammodo illis castra erat. Caeterum uero tu telam: ex munitionibus &castellis habebant: quae ibi plurima sunt: alia regis: alia amicorum. Distant Ma zaca a ponto ad stadia octingenta austrum uersus: ab Euphrate paulo mius quam duplum. A ciliciis portis vi. dierum itinere, &a Cyrinis castris per urbem Tyana: quae circa medium fere iter iacet a Cybistris ad stadia accc. Mazacini Charondae legibus utuntur. eligentes aliquem legisperitum: qui sit eis legum interpres: quemad modum apud Romanos sunt lurisconsulti. Hos Tygranes Harmenius male affecit: cum Cappadociam excurreret, Omnes . n. transtulit in Mesopotamiam, &Tigranocerta magna ex parte ex his coluit: postecaptis Tigranocertis: potentiores reuersi sunt. Regionis latitudo est a ponto taurum uersus: mille fere &octingentorum stadiorum. Longitudo uero a Lycaonia atque phrygia usque ad Euphratem: ad auroram &harmeniam ad tria milia stadiorum. Ea frugibus abundat praesertim frumento: &pecore omnis generis: &cum ponto australior sit: frigidior tamen est. Gabadania campestris est: &caeteris australior: nam taurum subit: &uix ullam fructiferarum arborum producit. Ipsa &magna reliquae religionis pars: pascua optima habet praesertim quae circa Garsauram est &Lycaoniam: &Morimenam. In Cappadocia nascitur ea: quae Sinopica rubrica dicitur: omnium optima: quae cum Iberica decertat. idcirco Sinopica appellatur: quod eam mer catores eo deferebant: prius quam Ephesiorum emporium tam celebre esset. Dicunt etiam Crystalli: &Onychi ti lapidis crustas, prope Galatas ab Achelai perquisitoribus inuentas. Eratque locus quidam candidi lapidis: colore ebori persimilis: qui tanquam cotes quasdam non magnas producebat: e quibuns cultorum capuli fiebant. Alius uero ad specularia facienda glebas magnas ferebat: ut etiam extra exportaretur. Ponti atque Cappadociae confinium est regio quaedam montana: cum tauro pariter progrediens: quae ab occidentalibus commagene extremis initium sumit. In ea castellum quoddam praeruptum conditum est nomine Damesda: usque ad Lau ansine orientalia. Cappadociae preturae cedunt Chammaneam &Lauiansina.