Latin
419.1 to 419.5
Strabo, Strabo de situ orbis 419.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
&ad ipsa amasicae moenia patriae nostrae: urbis munitissimae: illatus egreditur in phanaream: ubi Ly cus cum eo circuncurres, &initia ex harmenia trahens: nomen amittit, Deinde Themiscyra &pontum pelagus: aquam hanc excipit. Quapropter haec planicies semper rosida est: &herbida: &tam boum: quam equorum nutrix: semen plurimum recipit: pani: &milii: immo nunqui deficit. Nam semper aquae copia: quam siccitas melior est: quapropter nunquam ii homines famen senserunt, Tantam praeterea agrestium pomorum: &ultro nascentium copiam praeter montana regio affert: unae prunorum: malorum: ac nucum: ut quocunque anni tempore in siluas exierint: iis abundent. Cum interdum adhuc fructus in arboribus pendeant interdum in foliis iaceant: quae lapsa multa &alta &humi effusa sunt. Multa est ferarum omnis generis uenatio: propter alimoniae copiam. Post Themiscyram est Sidina planicies: quanquam non ualde ferax: irrigua tamen: habens in ora maritima loca munita: Sidam ex qua Sidina nominantur: &Chabacem: &Pha uela: atque hucusque Amisina pertendit. Hinc uiri in disciplinis memorabiles fuere. Mathematici quidam Demetrius Rhentheni: &Dionysiodorus eodem nomine quo Icenes geometria, fuit etiam Tyrannion gramma ticus: quem nos audiuimus. Post Sidinam est Pharnacia: oppidum munitissimum: deinde Trapezus graeca ciuitas in quam ex Amiso duum milium &costadiorum nauigatio est hinc in phasim mille &qua dringentorum: quare uniuersa stadia a templo usque in phasidem sunt circiter octo milia uel paulo plura. In hac ora ab Amiso nauigantibus: primo est promontorium herculanum: deinde promonto rium lasonium &gentes: deinde Cytorus oppidum: ex quo Pharnacia habitata est, postea lschopolis humi postrata, postea Sinus: in quo sunt cerasus &hermonassa: mediocres habitationes, postea non procul ab Hermonassa habitatio quaedam Zygopolis appellata. De Colchide autem &ulteriore ora di ctum est. Trapezunti &Pharnaciae imminent Tibarni: &Caldaei &Sanni: prius Macrones nominati: &minor Harmenia &Appaitae his locis quodam modo proximi: qui prius Cercetae dicebantur. Per hos praeterit Cydissa mons asperrimus: &Moschicis montibus coniunctus: qui ultra Colchidem sunt: cuius summa ab Heptacometis obtinentur: &Paryadra: quiusque in Harmeniam protenditur: a locis Sydi nae &Themisyrae proximis, &orientale ponti latus efficit. Sunt autem omnes hi agretes homines: praesertim Heptacometae. horum nonnulli super arboribus ac turribus habitant.