Latin
419.6 to 419.9
Strabo, Strabo de situ orbis 419.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde antiqui Mosynoecos ap pellauere. Turres. n. Mosyni uocantur: ii ex ferina carne &arborum fructibus uiuunt: atque ex lignis de silientes peregrinos adoriuntur iter agentes. Heptacometae tres pompeii cohortes obtruncarunt: dum montana pertransirent. Miscentes . n. crateras furentis mellis: quod rami arborum ferunt: potos &men te altenatos adorti: facile interemerunt. Quidam ex his Barbaris Byzares uocabantur: &qui nunc Chaldaei: olim Chalybes dicti sunt: apud quos Pharnatia sita est in mari habens pelamydum copiam Nam hoc in loco praecipue eiusmodi piscis capitur. In terra uero sunt metalla: nunc ferri: prius etiam argenti: &omnino in his locis ora angustissima est. Imminent continuo montes metallis pleni ac siluis: quae non ualde coluntur. Restat ergo ut metallorum operatores ex metallis uiuant, maris autem studiosi: ex pisca tu maxime pelamydum: ac delphinum, qui piscium gregem insequenter: ut Cordylos Thunnos: &pelamydas pinguescunt. Vnde facile capiuntur: cum terrae appropinquant: ac facile inescantur. Atque hi delphines in frusta cedunt, &aruia multa ad res omnes utuntur. Hos ego poetam Halyzonas dicere existimo: in di numeratione post Paphlagonas: ut Hinc &Halyzonas odiusque &Epistrophus una Longinqua ex Alyba ducunt: argenti uena una est. Siue quod scripturae trampositio facta sit ab eo: quod est longinqua est Chalyba: siue quod homines prius Alybes pro Chalybes sint nominati: non nisi nunc Chalybes Chaldaei dici potuerunt: prius non potuêre pro Alybes Chalybes nominari: cum nomina multas mutationes suscipiant: praesertim Barbara. Nam Thraces quidam: prius Sitines uncabantur. Postea Sinti dicti sunt: deinde say apud quos Archilochus dicit se clipeum abiecisse Criminis expertem clipeum: non sponte reliqui. Dum bene Tammeos dimico apud savos. lidem nunc sapae appellantur omnes hi circa abdera: &in insulis lacus habitabant: Eodem modo Brygi: &Breges &phryges iidem sunt: &Mysii: &Merones: &Meones: &Mennes: sed quid multiplicato opus est. scepsius Alybes in Chalybes mutari existimat: consequentia uero: &consentanea non intelligit: Et ex eo maxime: ex quo Halyzonas Chalydes dixit opinionem eam reprobat.