Latin
431.1 to 431.5
Strabo, Strabo de situ orbis 431.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
tes philosophus: &Dionysius dialecticus: &Hipparchus &Theodosius: &filii eius mathematici. Item Cleophanes orator ex myrlea &Asclepiades medicus prusiensis. Bithynis adaustrum mysi adiacent olympo proximi: quos olympinos alii Hellespontios uocant, &phrygia quae Hellesponto est: Paphiagonibus aut galatae. ex his: utrisque austrum uersus: immaior phrygia, &Lycaonia usque ad taurum cilicium ac pisidicum. Sed quoniam quae paphlagoniae continua sunt, ponto adiacent: &Capadociae: &gentibus quae circunstant: proprium erit: ut partes his uicias ante partractemus: postea consequentia loco ostendamus paphla gonibus itaque ad austrum sunt galatae: quorum gentes tres sunt duae Trogini &Tolistobogi a ducibus no minatae: tertia a gente quae in Celtica est tectolages. Hanc regionem post multos errores: &multas excur siones: in loca attalicis regibus &Bithynis subdita: galatae occuparunt. donec eam quae nunc galatia est &gallograecia dicitur: ab illis non inuitis acceperunt. Dux transitus in Asiam uidetur fuisse Leonorius. Harum trium gentium: quae unius sunt linguae: &in re nulla discrepant: qui unanquamque in pares quattuor diuiseim unaquamque Tetrarchiam uocauerunt: quae proprium Tetrarcham habebant item iudicem &tribunum Tetrarchae subiectos: &duos sub tribumos: &xii tetrarcharum consilium: qui erant uiri, cec &in locum conueniebant nomine Drymenetum: consilium de sanguine de rebus caeteris: tetrarchae ac iudices iudicabant. Antiquus itaque or do huiusmodi erat: aetate nostra ad tres duces res delata est. postea ad duos: deinde ad unum Deiotarum tota potentia deuenit, cui postea successit Amyntas nunc &hanc: &eam quae sub Amynta erat: Ronani tenent: omnibus in unam, prouinciam redactis: partem pontu &Cappadociam uersus Trogini habent: ea optima omnium est: quas Galatae incolunt: castella moenibus circundata habet, uia Emporiu eorum qui in hac regione sunt: in obus est Aenea louis statua: &delubrum eius Asylum: item Mithridatium: quod Pompeius Bogodaro dedit: e pontica pulso. Tertium est Danala ubi Lucullus &Pompeius conuenere: cum alter in belli successionem: alter illi potestate permissa ad triumphum pargeret. Trogini itaque has partes habent. Tectosages uero partes phrygiam maiorem uersus: iuxta pisinuntem &Orcaoreos eorum castellum erat Anchora: eodem nomine quo &id quod Lydiam uersus est circa Blayrum phrygiae oppidum: Telistobogi Bithynis sunt finitimi: &phrygiae qua Epictenus dicitur: Horum castella sunt Blucium &peium: quorum alterum deiotari regia erat: in altero the sauros habebat: Pisinus Emporium est eorum: quam in hac regione sunt: &templum maximum hbent magnae uenerationis matris deum: quam Angidistam uocant. Sacerdotes olim praepotentes quidam erant.