Latin
431.6 to 431.9
Strabo, Strabo de situ orbis 431.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotium ma ximum habebant: nunc eorum dignitas imminuta est. Emporium adhuc manet. Hic locus magnifice, ab Attalicis regibus structus est: &templo &porticibus ex albo lapide. Ronani templum celebre rediderunt acersita inde deae statua: quemadmodum ea quam Aesculapii erat ex Epidauro mons quidam ubi imminet nomine Dindima a quo Dindimena dicitur: quemadmodum a Gybelis Cybile: prope Sangarius amnis fluit: secus quem erant antiquam phrygum domicilia: ut midae: &prius Gordii: &aliorum quorudam: quae nunc urbium uestigia non seruant: sed in uicos redacta sunt paulo aliis maiores: sicut Gordium &Gorbeus: Castoris Saocondarii regia: in quo Deiotarus Generum &filiam iugulauit: arcem uero demolitus est maxima habitatio nis parte deuastata, post Galatiam austrum uersus est lacus nomine tatta. Cappadociae maiori adiacens: iuxta mo riminos &pars est phrygiae maioris. Item ea quae huic continua est: usque ad taurum: cuius partem plurimam Amyntas habuit. Tatta Salissponte nascentis fontes habet atque adeo faciliter sal rebus immersis circum gelascit: ut saepe cum funalem torquem demiserint: salis coronas edumcant uolucres ipse alis aquas contingentes facile capiuntur: cum perper salis concretionem cito decidant. Tarta etiam ea dicuntur: quae circa Orcaorcos sunt: &pignisum &frigidos Lycaonum colles &nudos &pascendis onagris aptos: ubi multa aquae penuria est. quae sicubi inueniatur profundissimos puteos habent: quemadmodum Soatris ubi aqua uenditur, Item uicus in urbis modum prope Garsabora: quae regio quanquam sicca sit oues tamen mirifice nutrit: sed as perae lanae: unde nonnulli maximas ex eis diuitias compararunt Amyntas supra, ceciouium greges in his lo cis habuit: in sunt etiam lacus quorum maior coralis dicitur minor Trogetis. Hoc in loco est Iconium oppidum optime habitatum: quod fortunatiorem regionem habetur: quam ea quae Onagros producit, hoc Polemo habuit Iam taurus locis his appropinquat Cappadociam &Lycaoniam terminans: ad imminentes Cilicas Tra chioras. Lycaonum atque Cappadocum confinium est locus qui inter corpasum iacet. Lycaonum uicum: atque Gareathyra oppidum Cappadotiae: interuallum inter haec castella est centum &xx. fere stadiorum.