Latin
432.1 to 432.5
Strabo, Strabo de situ orbis 432.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sagalassus sub eodem Ro. ducem est: sub quo totu Amyntae regnum: Distat ab Apamia diei itinere descensum habens ab arce. xxX, fere stadiorum uocant etiam eam Selgessum. Haec ciuitas ab Alexandro capta suit. Amyntas itaque Crennam coepit. progressusque usque ad Omonades: quim nunquam capi posse existimabatur: multorum iam locorm dominus: interempto a se eorum Tyranno: fraude uxoris Tyranni captus est: atque ab illis interemptus. Cirenius autem eos fame confecit: &quattuor hominum milia: a se capta in alias propinquas urbes traduxit habitatum. Regionem uero iuuentute desertam reliquit. Ea est in altis tauri partibus: in rupibus praeru patis: &magna ex parte in accessibilibus in medio est planicies concaua: &ferax in multas conualles distin cta. hanc excolentes in superioribus montium superciliis ac speluncis habitabant: &cum frequentius ar mati essent: aliena excurrebant cum montana haberent: eorum regionem circum munientia. his contigui sunt cum alii Pisidae: tum etiam Selgenses pisidorum optimi. Maxima eorum pars summa tauri obtinet quidam supra Si dam Aspendumque habitant Pamphiliae urbes: tenent loca edita: oleis consita: ad montana quae supra hos sunt, Catanenses incolunt: Selgensibus &Omonadensibus finitimi. Sagalenses uero interiora Myliadem uersus: Artemidorus dicit ex pisidarum ciuitatibus esse. Selgam Sagalassum Petnilisum Adadatam Briadi Cremnam Pityasum: Amblada Anabura. Sinda Arasum Tarbasum Termesum. Ex his alii omnino sunt montani: alii usque ad montium ima descendunt ex utraque parte: &in Pamphyliam &Milyadem: Phrygibus Lydis &Caribus finitimi: quae gentes quamquam borealens sint omnes tamen sunt pacatae, Pamphyli uero multum Ciliciae nationis pearricipes non omnino abstinent a latrociniis: nec finitimos sinunt in quiete uiue re: quanquam australes partes radicis tauri habitent. Sunt etiam phrygibus &Cariae finitima: Tiaba &Sinda &Am bladam: unde &Ambladense uinum effertur: ad medicas curationes accommodatum: ex montanis: ut sic di cam, Pysidis caeteri sunt per tyramnidos diuisi: &quemadmodum Cilices latrociniis exercitati: dicunt lele gas quosdam uagos olim eis immixtos prper morum similitudine ibi remansisse.