Latin
431.10 to 431.11
Strabo, Strabo de situ orbis 431.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ly caoniae est etiam Isaurica taurum uersus, deinde Isauria quae uicos duos habet eiusdem nominis: &eum qui uetus dicitur benemunitum: his alia loca obtemperabat omnia latronum domicilia: quae Ronanis negocia exhibuerunt. Publius uero Seruilius cognomento Isauricus: quem nos uidius haec Ronanis subegit: &multas ditatarum munitiones: quae in ora maritima erant: ui caepit. in Isauricae lateribus est Derba: praesertim Cappadociae adiuncta: Antipatri Derbensis sedes eius erat Laranda: &aetate nostra Isaura Amintas Derbensem adortus. Derbam coepit &illum interemit. Isaura uero habuit a Ro. hic regiam sibi construens antiqua Isauria diruta: &in eodem loco nouum opus aedificans perficere nequiuit, nam cum Omonades inuade ret: per insidias captus est: &a Cilicibus interemptus. Cum. n. Antiochiae partem haberet Pisidiam uersus: usque in Apolloniadem: quae est Apamiam ciborum uerius. Item ex praetermontana regione nonnulla ac etiam Lycao ioniam tentabat Cilicibus ex tauro excurrentibus: &pisidiis regionem eam auferre: quae Phrygium erat: &multa profecto loca coepit: quae nunquam antea capi potuerunt, quorum est Crenna. Sandalio autem accedere non est ausus: quod inter Crenam atque Sagalassum iaceret. Crenam habent Romamorum coloni.