Latin
435.5 to 435.8
Strabo, Strabo de situ orbis 435.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
is ultra mu nera ab Antonio data: accepit etiam quae Caesar dedit quare iam pro latrone principis habitum gerebat Erat. n. louis abrettam sacerdos: quai Mysius deus est: &parti morenae impabat: quae etiam Mysia est: quemadmodum Abrettana. postea commanorum sacerdotium in ponto accepit, ad quod cum uenisset: intra menstruum tem pus excessit e uita. nam grauis eum morbus arripuit: siue ex nimia crapula, siue ex ita deae ut dixerunt qui in fano erant: nam intra sacri loci ambitum: utriusque sacerdotis maris. siac foeminae hapitatio est: fanum quoque praeter caeteram religionem expraesse uetat Suillarum carnium esum. Vnde nec in totam urbem sus infertur. ille mox primo ingressu: ex huius consuetudinis praeuaricatione: latrocinium morem ostendit: non ut sacerdos: sed ut corruptor ingressus. Olymus talis est. Habitant tamen circum eum: a Septentrione Bithyni &Mygdones &do liones: reliquum Mysi habent &Epictetus Dolionas maxime eos dicunt: qui circa Cyzicum habitat: ab Esapo usque in Rhyndacum &Dascyliticum lacum post hos Mygdones sunt: usque in Myrleanorum agrum: supra Dascyli ticum lacum sunt alii duo lacus Apolioniaticus &Miletopolitanus: iuxta lacum Dascyliticum Dascylium ciuitas est: iuxta Miletopolitanum Miletopolis: iuxta apolloniaticum: super Rhyndaco est ea: quae Apollonia uocatur: sed horum pleraque pars: nunc Cyzicenorum est. In propontide est insula Cyzicus duobus pontibus iuncta continenti, feracissima quidem quingentorum fere stadiorum ambitu: ea iuxta pontem eiusdem nominis urbem habet: &portus duos clausos: &naualia supra,courbis pars iacet in planitie: pars secus montem qui ursarum mons appellatur: huic alia Didyma imminent unius uerticis: quae delubrum io7 habent didymenae matris deum ab argonautis aedificatum, ciuitas ipsa &magnitudine &pulchritudine &aequitate: cum primis Asiae ciuitatibus contendit: paci &bello apta. Et ad Rhodiorum &massiliensium &anti quorum Carthaginensium formam uidetur instructa.