Latin
436.1 to 436.4
Strabo, Strabo de situ orbis 436.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed caeteris omissis: ea publicorum aedificiorum &instrumente rum architectos curatores tres habet &tria armentaria: aliud armorum: aliud instrumentorum aliud frume ti, fiumentum ne corrumpatur chalcidica immixta praestat, huius rei utilitatem: In Mithridatico bello ostende runt: nam rege praeter opinionem ingruente: cum,c. &lamillibus hominum: &multo equitatu &suburbanum &oppositum montem occupante quem Adrastiae uocant: postea in iugum quod urbi imminet traiiciente: &terra ma rique pugnante. Cyziceni quadringentis nauibus contra omnia restiterunt: ut prope etiam regem ipsum in cuniculo opprimerent contra effodientes. ille uero precauit, ac sese extra cuniculum recipit. Tandem Lucullus Roma norum imperator quibusdam ad auxilium missis eos confirmauit. fuit etiam pestis adiumento: quam Rex nequaquam ua luit peruidere: uerum multis amissis discessit, Romani ciuitatem honore prosecuti sunt: &adhuc libera est: &agri multum habet, aliud ab antiquo: aliud a Romanis additum. Nam ex troadis regione: ea habet: quae tran selapum sunt zeliae &adrastiae campis uicia. Ex Dasylitico lacu alia ipsi tenent: alii Byzantii. Dolionas ue ro ac Mygdonas uersus regionem multam habent: &usque Miletopolitanum &Apolloniatitum lacum per quae loca Rhyndacus fluuit: ex Azantide ortum habens: qui assumptis ex abrettana Mysia cum aliis: tum etiam mecesto: ab anchora abasitica in propontidem iuxta besbicum insulam emittit. in hac Cyzicenorum insula mons est arboribus plenus: nomine Artaca: in fronte iacet perua quaedam insula eodem nomine prope est promonto rium: quod nigri appellatur. id in praeternauigatione est: e Cyzico priapum delatis phrygiae Epictetice aziani na cola Coryaium Myaium &Dorylium urbes &cadi: quamuis cados quidam ad Mysiam dicunt pertinere. Mysiam mediterranea ab olympina regione in parganenam descendit: &in caici campos: quare inter idam iacet atque exusta quam alii mysiam alii: maeoniam uocat, supra epictetum austrum uersus: est maior phrygia: quae a sinistram pisinum tem: a dextra maeonas &Lydos &Catas relinquit. in ea est phrygia: quae praetermontana dter: ®io Pisidiam uersus: &ea quae amorio &eumeniae &sinadae proxima sunt, deinde est Apamia: quae cibotus dicitur &laodicea: quae phrygiarum urbium maxime sunt. Has oppida circunstant. Aphrodisitas collasse Thi misonium &Sanaus: Apollonie Metropolis.