Latin
442
Strabo, Strabo de situ orbis 442
Unproofread scanNot analysed yet
Magnanimum Aenea Dux consultissime troum
Lycii uero sub Pandaro erant: quos etiam troas appellat: Vt
Quique colum zeliam extremae radice sub idae
Aphnii: ab Esapo potantes flumine: troes
Dura Lycaonides in proelia pandarus egit.
Hic sextus est principatus. nam qui inter Esapum: Abydumque sunt: troes dicuntur.
Abydensia enim sub asio ponuntur:
Et qui percoten atque ipsum praction: &qui
Claram Sexton habent: &Abydum &Dia Aristam.
Asius Hyrtacides dux horum. Priami quoque filius paternas equas Abydi pascebat: Vt
Ille nothum Priami trasfixit Democontem
Pernices qui nuper equas pascebat Abydi
Et Hicetaonis filius: apud percotem boues pascebant: nec ipse alienas: Vt
Atque Hicetaoniden primo alloquitur Menalippum:
Flexipedum percote custodem armentorum
Quare haec regio &consequens Adrastiam usque: troas uocarunt. nam duo filii Meropis Percosii ei impe