Latin
442
Strabo, Strabo de situ orbis 442-2
Unproofread scanNot analysed yet
rabant. Abvdo igitur Adrastiam usque troes erant: bifariam tamen diuisi nam alii sub Asio erant: alii sub Meropis filiis quemadmodum &Cilicum regio duplexem nam altera thebaica est: altera lyrnesia: postqua de ea dicetur: quae post lyrnesum est: Eurypylo subdita quod autem omnibus his priamus impera ret: Achillis uerba manifeste declarant. Ante tuas noramus opes: spatiosaque regnaQuae felix pariter lesbos complectitur: &quae Compraehendit Phrygiae tellus: ac Hellespontus. Tunc quidem hae erant: postea uariae mutationes sunt consecutae, nam circa Cyzicum Phryges habitauere: practium usque circa Abidum thraces: ante utrosque bebryces: ac Driopes: consequentia Treres habuerunt atque hi tfraces. Thebae campum Lydi: qui tunc Meones erant, ex Mysis autem ii: q superfuerunt Teu thranti &Telempho subditi. Cum itaque poeta aeolicam regionem &troiam in unum componat. Cum aeoles totam oram ab hermo usque Cyzicum occupauerint atque urbes condiderint: nec nos absurde faciemus: si eam quae nunc proprie aeolis appellatur: ab hermo usque lectum: &consequentia usque ad Esapum in idem congeramus. Nam cum singula pertractabimus: rursum eas secernemus, &iis quae nunc sunt eam conferemus; quae a poeta &ab aliis dicuntur post Cyzicenorum urbem &Esapum est troadis initium: secundum Ho meri descriptionem: nam de ea sic inquit. Quique colunt zeliam: extremae radice sub Idae: Aphnii: ab esapo: potantes flumine: troes. Dura Lycaonides in proelia pandarus egit. Hos quidem lycios uocauit. Aphinios uero ab aphnitico lacu dici putant. nam &Dascyliticus lacus ita di citur. zelia in extrema idae pretermontana est: distans a cyzico stadiis centum &nonaginta a proximo mari ad quod Esapus emittit. ad stadia. lxxx. Ea uero quae secundum oram sunt post esapum: continuo partitur in hunc modum Qui campos Adrastiae habent: necnon &apesum: Qui pytiam tyriaeque colunt iuga maxima terrae His induta praeest Adrastus &hius arma: Pignora percossi meropis duo cara parentis.