Latin
443.1 to 443.4
Strabo, Strabo de situ orbis 443.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cis obsequentes: sub quibus est ager priapensis: multum ex horum regione absiderunt: permittentibus qui dem illis. Hoc in loco finxerunt anguigenas cognationem quandam cum serpentibus habere: proditum est. n. mares serpentum morsibus remedio esse: si eos continuo attigerint: quemadmodum incatatores, ac primo liuorem transferre: postea tumorem ac dolorem sedare. Getis huius auctorem tradunt Heroe quendam: ex serpente immutatum: qui fortasse unus aliquis fuit ex libycis persillis: uis autem ea aliquandiu in genus permansit, parium myllesii &erythrei &parii condidere. Pytia est apud pytiuntem pariane regionis: &montem pytium imminentem habet, Ea iter parium iacet ac priapum: iuxta linum qui locus ad mare est: ubi cochlie Lynusii appellati optimi omnium capiuntur e pario priapum nauiganti: est antiquam proconnesus: &noua quae ciuitatem habet alibi lapidis uenam magnam: &apprime laudatam. Vndem Cyzicena opera circunstantium ciuitatum pulcherrima: ex hoc lapide fiunt. Hinc fuit Aristeus carminum poeta: quae Arimaspia dicuntunt: uir facundiae blanditiis uehemens: si quis alius. Rheae montem alii eos putant: qui circa pirossum sunt: quos Cyziceni habent zeliae uicinos. in his thera est primo lydorum regia: postea persarrum nonnulli colle quendam ostendunt stadiis. xlia lampsaco distantem: in quo tem plum est matri deorum inacrum: quod Rheae dicitur lampsacus insignis urbs est ad mare sita: quae por tum optimum habet: ea adhuc optime prestat quemadmodum Abydus: a qua distat ad centum &lxxista dia: prius autem pitvusa uocabatur quemadmodum de Chio dicunt. in peninsula oppidum est Calliopolis quod in littore iacet ad Asiam exposito: non procul a lampsaco: ut ab ea non plus quamxl. stadiis absit: inter lampsacum atque parium. Pesus urbs fuit: &flumen urbe diruta iam pesini lampsacum migrauetur: cum &ipsi milesiorum coloni essent: quemadmodum lampsaceni poeta dupliciter eos protulit: &addita pria syllaba: ut necnon &apesum &detracta ut. Diues opum uariarum habitabat moenia pesi. Et adhuc flumen ita uocatur: ultra lampsacum in eius mediterranea sunt colonae milesiorum. Aliae sunt ad exterius Hellesponti mare: stadiis centum &. xI. ab Ilao distantes, e quibus Cygnum dicunt.