Latin
443.5 to 443.6
Strabo, Strabo de situ orbis 443.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Anaxi menes tradit in erithrea &in phocide &in thessalia colonas dici: in pariano etiam agro est idiocolona in lampsaceno locus est, uineis consitus qui gergithium appellatur. Fuit etiam ciuitas gergitha a gergithis dicta: quae in cumano agro erat. ibi. naciuitas fuit pluraliter &foemine dicta gergithes unde fuit cephalo gergithius, adhuc locus in cumano ostenditur gergithium apud larissam. Ex pario fuit Nepto lemus cognomento Glossographus uir memoratu dignus. Elampsaco fuit Charon rerum conscriptor &adimantus &Anaximenes orator &Metrodorus Epicura sodalis. Atqui Epicurus ipse quodammodo lampsacenus fuit: diu lampsaci uersatus. atque leontei &idomenei amicicia usus: qui primi erant in ea ciuitate. Ex hoc loco Agrippa leonem qui corruerat transtulit: Lysippi opus eumque collocauit in luco qui inter lacum est &Euripum. post lampsacum est abydus, &inter media loca scilicet lampsacenus ager &pariani pars: quae poeta sic compraehendit. Nam hae urbes troianis temporibus nondum erant: