Latin
461
Strabo, Strabo de situ orbis 461-4
Unproofread scanNot analysed yet
quaedam iacent: aliae exterius: aliae inter eam: atque continentem iam nos tempus admonet ut de his dicamus. Nam &haec aeolica sunt: &lesbos fere aeolicarum urbium metropolis est: Sed ab iis incipiendum est: a quibus oram quae iuxta ipsam est persecuti sumus: a lecto itaque Assum nauiganti: Lesbiae regionis initium est secundum Sigriam promontorium eius ad aquilonem: Hoc in loco est Methymna Lesbiorum urbs. l. stadiis distans ab ora Polv medii Assum uersus: uniuersae isulae ambitus est stadiorum centum supra mille. Singula quidem ita se habent a Methymna usque Maliam: quod est australissimum extremum a dextra insulam habentibus: ad quod canae plurimum insulae opponuntur &terminantur stadia sunt, ccc. &. Xl. Hinc usque sigrium: quod est insulae longitudo quingenta &sexaginta inde in agrum Methymneum, coac. x. Mithylene inter methymna &Maliam iacet ciuitas maxima quae a Malia distant stadiis. lxx. A canis, c. ac uiginti totidem etiam ab Arginusis: quae tres insulae sunt non sane magnae continenti proximae canis adiacentes inter mytilenem &methvmnam iuxta uicum agri methym nei nomine Egirum. Insula est angustissima traiectum habens in pyrreum euripum stadiorum. xx. Pyrra sita est in occi dentali Lesbi latere: Distat a Malia stadiis. c. Mithylene portus duos habent: quorum australis clausus est: &. l. triremium ac nauium capax. Borealis uero magnus est ac profundus aggere protectus. Ambobus obiacet parua quaedam insula partem quandam habens urbis ibi habitatam. Et rebus omnibus pulcherrime instru cta est: uiros claros habuit antiquitus quidem pittacum unum ex septem sapientibus: &Alcaeum poetam &Antimenidem fratrem eius: quem babyloniorum sotium Alcaeus dicit magnum certamen pegisse: atque ros e maximis laboribus eripuisse uiro pugnacissimo, &ut inquit regnum luctatore interempto: ac solo relicto &calamitate opresso: cum iis Sappho claruit admiranda res nam nullam foeminam scimus hoc memorabili tempore huic similem uisam: nec in minima parte poeticae cum illa comparandam.