Latin
462.1 to 462.5
Strabo, Strabo de situ orbis 462.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Per haec tempora ciuitas a compluuiribus tyrannis oppressa fuit intestinas seditiones: unde Alcaei poemata quae stasiotica uocantur de rebus iis: partractant, inter tyrannos etiam pittacus fuit: unde Alcaeus tam ei quam aliis conuitiatur: ut Myrsilio &Megalagyro &cleantidi &aliis quibusdam. Sed nec ipse harum nominatum non particeps fuit, Pittacus . n. ad dominatus eruendos principatu usus est: quibus sublatis ciunes in pristinam libertatem restituit. Diopha nes orator multo tempore posterior fuit: aetate ant nostra potamon &Lesbocles &crinagoras &theophanes rerum scriptor: Hic ciuilis uir fuit &Pompeio magno admodum familiari: precipue perper eam facul tatem &omnia gesta ea perfecit: quibus patriam partim per ilium: partim per sese ornauit: seque graecorum omnium clari simum exhibuit filiu reliquit. M. Pompeum, quem Caesar Augustus Asiae curatorem constituit: &nunc inter primos Tiberii familiares numeratur. Athenienses periclitati sunt in maximum dedecus incidere: quum „C. decreuisset omnem Mityleneorum pubem ad unum iugulari: poenituit tamen eos: ac decretum una die an te allatum est ad imperatores: quam mandata essent pacturi. Pyrra euersa est: suburbanum adhuc habitatur &portum habet a quo mithylenem uscu traiectus est: stadiorum. lxxxi post Pyrram est Eressus in colle sita sed ad mare descendit. Ab ea Sigrium abest ad stadia. x. &viii. Exeresso fuere Theophrastus &phanias philosophi pipathetici: &aristoteli familiares. Theophrastus prius dictus est Tyrtanus, nam Aristoteles mutato nomine eum Theophrastum uocauit simul prioris nominis absurditatem euitans: simul etiam studii fa cundiam eius significans. Nam Aristoteles discipulos suos omnes eloquentes fecit: Theophrastum uero eloquen tissimum post Sigrium Antissa ciuitas est quae portum habet: postea methymna unde Arion fuit is quem Herodotus in tenarum seruatum fabulatur: quum a praedonibus in mari obrutus fuisset: hic quidem Cithare dus fuit. Dicunt Terpandrum eiusdem mulicae artificem ex eadem insula fuisse: qui primus pro Tetrachordo lyra Heptachordo usus est: ut hi uersus declarant: qui ad eum referuntur, Non tibi mutato chordarum quattuor usu. Iam noua per septem modulamur carmina neruos. Item Hellaicus rerum conscriptor: &Callias qui alcaeum Sapphonque exposuit, in freto quod inter Asiam est ac lesbum: insulae sunt circiter uiginti: &(ut Timosthenes scribit) quadraginta: hae composito uocabu lo Hecatonensi nominantor: quemadmodum peloponnesus consuetudine quadam geminandi. n. sicut Mion nesus &proconnesus &Halonnesus. Significant aut Hecationesi quasi appollonesi Hecatos . n.