Latin
465.10 to 465.12
Strabo, Strabo de situ orbis 465.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam multa olim ob tinuerunt: quae majus iudicium habuere quam nunc habentie quibus est apollodoria secta &Theodoria. Sed plurimum apollodorum extulit augusti caesaris amicicia: cuius magister fuit discipulum memo ratu dignum habuit: Dionysium ciuem suum cognomine Atticum: qui &bonus sophista fuit &historicus: &sermonum conscriptor, Progredienti a campo &ab urbe orientem uersus est urbs apollonia: in loco edito impo sita: austrum uersus est montanum iugum: quod transgressi sardis eunt a sinistris est urbs. Thyatira. ma cedonum habitatio: quam nonnulli mysorum ultimam dicunt a dextris est apollonis: quae a pergamo distat stadiis triginta totidem ab urbe sardana. Ea idem nomen habet quod apollonis cizicena. Postea sequit Hermi campus: &sardis septentrionales pergami partes magna ex parte a mylis tenentur. quae a dex tris eorum sunt: o abliti nominantur: quibus iungitur ea quae Epictetus dicitur: usque in Bithyniam: Sardis urbs magna est: posterior rebus troianis antiqua tamen: quae promontorium munitissimum hbent. Ea lydorum caput fuit: quos poeta maonas uocat: posteriores Meonas dixerunt: Hos quidem diuersos a lydidicunt: quidam eomindem sed praestat ut eosdem dicamus. Huic urbi Tmolus imminet mons felix: quae in uertice speculam habet: exedram albi lapidis: quam prsae condiderunt, ex ea circunstantes spectantur campi: praesertim Caystrianus circuncirca lydi &mysi &macedones habitant: Pactolus a Tmolo fluens: olim multa auri ramenta deferebat. Ex quo praeclaras illas Croesi &maiorum diuitias ferunt, Nunc eiusmodi strictu rae prorsus defecerunt defertur Pactolus in Hermum quem etiam Hyllus: qui nunc Phrygius appellatur