Latin
465.6 to 465.9
Strabo, Strabo de situ orbis 465.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hic galatas proelio maximo superauit, &Romanorum amitus fuit: &cum eis aduersus Philippum pugnauit in classe rhodiorum: obiit iam senior cum annis. xi. &tribus regnasset filios quattuor reliquit ex Apollonide Cyzicena Eumenem Attalum Phileterum &atheneum e obus iuniores priuatum statum duxerunt. Eumenes natu grandior regnauit. Hic cum Romanis aduersum anthiochum magnum, &aduersum persen bellum gessit a Romanis totam eam regionem accepit: quae sub antiocho circa taurum erat. Pergamum. n. in initio regionem attalici habebat non multam: usque ad elaitici &adramyttini sinus mare, is urbem muniuit &lucum Nicephorium seruit, templorum quoque dona &biblio thecas: &tantam pergami habitationem quanta nunc est ille diligentissime curauit. Regnauit autem annis quae dragintanouem. imperium attalo filio reliquit, qui ex stratonice ariarathi cappadotum regis filia natus erat. Filii admodum iuuenis &imperii tutorem fratrem attalum reliquit. Is cum annis,xx. &uno regnasset: multi: rebus gestis iam senior mortuus est. Nam aduersum Demetrium seleuci filium: cum Alexandro anthiochi fi lio bellum gessit. Ronanorum contra speudo Philippum sotius fuit. Diegylim quoque regen coepit ducto in thraciam exercitu: Prusiam interemit profecto illi filio Nicomede impium Artalo qui sub tutela erat reliquit. Is Philomator cognominatus: cum annis quinque regnum tenuisset morbo absumptus est: haeredes Romanos in stitu it, qui postea eam regionem, prouintiam fecerunt: &asiam uocauere eodem nomine quo &continentem. Cai cus Pergamum praeterfluit: per campum qui caicus appellatur: regionem ualde optimam: &totius sere misiae optimam percurrens uiri clari pergameni aetate nostra fuere. Mithridates Menodoti filius &adoborgion qui ex retrarchia stirpe galatarum fuit. hunc quum Mithridatis pellide congressum dicunt unde &puero no mem impositum est: fingentibus amicis eum ex rege natum. Hic contracta diu caesaris amicitia ad id ho norum pueniet: ut materni generis tetrarchia: &cum aliorum tum bosphori rex efficeretur. Sublatus est a Lysan dro: qui Pharnacem regem occidit: &Bosphorum occupauit. Hic quidem magnum nomen assecutus est. Item apollo dorus orator: qui artes conscripsit: &apollodoriam sectam introduxit: si qua tandem ea est.