Latin
469.1 to 469.4
Strabo, Strabo de situ orbis 469.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapper &phrigiae &Cariae &lydiae: praeterea Mysiae loca dif ficulter distingui possunt: cum inter sese coeant. Ad hanc confusionem non parum facit: quod Roma ni ea diuiserunt: non per nationes sed alio quodam modo per administrationes: in quibus fora fiunt &iura redduntur. Tmolus quidem satis coactus est: &ambitum mediocrem habens, &in ipsis Lydiae t tibus terminatur. mediterranea uero ad partem aduersam pertendit: ad mycalem usque: quae pars (ut Theope pus uult) a Celenis incipi, quapropter quaedam eius loca Phryges obtinent, quam sunt Celenas &Apamiam uersus. Quaedam Mysi ac Lydi: quaedam Cares &lones: sic etiam flumina: praesertim Mea der. Nam gentes quasdam disterminant. Earum autem: per quas media feruntur efficiunt: ne facile exquisita dictintio capi possit. De campis qui ex utraque &montanae &fluuialis regionis parte sunt: eadem ratio est. Sed nobis forsitan non adeo curandum: ut nunc loca metiamur: sed id tantu describendum: est quam tum &maiores nostri tradiderunt. Caystriano campo,qui inter mediterraneam cadit. &Tmolu con tinuus est orientem uersus Cilbianus campus: multus &bene habitatus: qui regionem optimam habent postea Hyrcanius: cui a Persis nomen impositum est. d &inde incolas deduxerunt. Eodem modo Cyri cam pus quem per se nominarunt, postea peltinus qui iam Phrygius est, &Cillanus &Tabinus qui oppida se miphrygia habet. Pisidicum quiddam obtinentia: a quibus ea nominata sunt: superantibus uero me diterranea inter Caras &Nyseum agrum: qui trans meandrum est usque in Cybirensem &Cabalensem regionem. Sunt urbes mediterraneam uersus: contra Laodiceam Hierapolis ubi calidae aquae scaturiunt &ubi plutonium est: quae utraque non paruam admirationem praestant. Nam aqua adeo faciliter in tofum du ratur ut qui aquaeductus deducunt: integra scepta ex eo aquis conficiant. Plutonium est os in peruo quo dam imminentis montis supercilio: ita commensuratum: ut hominem suscipere possit mira profunditate Huic propositum est uallum quadratum. ambitu fere semiiugero quod nebulosa &crassa calligine plenum est: ut uix solum discerni possit.