Latin
469.5 to 469.8
Strabo, Strabo de situ orbis 469.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad septum appropinquantibus: aer innoxius est purus ab illa calligi ne in tranquilitate uentorum. Nam caligo intra ambitum manet, si uero animal introrsum progrediatur sta tim moritur. Quapropter tauri introducti cadunt &mortui educuntur. Nos passeres immisimus: c subito mortui ceciderunt. Galli uero execti illaesi accedunt: ut etiam usque ad os appropiquent &intro spiciant: &immergantur quousque possunt spiritum continere. Videbamus . n. ex aspectu aestuosa cuiusdam passionis inditium: siue quod omnes id experiantur: siue soli sacerdotes siue diuina, prouidentia: quemadmodum uerisimile in iis est: qui numine sunt afflati: siue quod hoc uiribus quibusdam reluctar tibus contingat, quod ant aquae quaedam lapidescant, dicunt id in fluminibus contingere apud laodice am licet potulentae sint. Nam &apud Hierapolim aqua quaedam adeo tingendis lanis idonea est ut ex radicibus ticta cum his decertent: quae ex uermiculo purpuraque tinguntur. Et adeo exuberat aquarum uis: ut regio balneis sponte nascentibus: plena inueniatur. Post Hierapolim sequuntur loca: quae trans meandrum sunt. Nos quae ad Laodiceam Aprodisiademque pertinent: &quae carura usque pertendunt diximus. Sequentia sunt occidentalia quidem: Antiochia ad meandrum quae iam ad Caria pertinet. Au stralia Cybiria ea quae magna est: &Sinda &Cabalensis ager: usque ad taurum ac Lyciam. Antiochia mi diocris urbs est: ad meandrum sita: Phrygiam uersus. Ea ponte iuncta est: ®ionem multam hbent ex utraque fluminis parte: totam fertilem &Caricam multam fert: quae Antiochia uocatur. Eandem TI phylson uocant. Hic locus facile concutitur. Ex hac sophista clarus est Diotrephes: quem Hybreas ma ximus nostri temporis orator audiuit Credunt Cabalenses Solymos esse: unde collis qui Terme si promontorio imminet solymus uocatur, &ipsi Termenses solymi dicuntur. proximum est Bellorophontis uallum, &Pisandri eius filii sepulphrum d in bello occidit: contra solymos gesto, haec plane cum iis concordant quae a poeta dicuntur: nam de Bellophonte sic ait.