Latin
476
Strabo, Strabo de situ orbis 476
Unproofread scanNot analysed yet
Quapro pter urbs hominbus uiduata est. Vnde ductum est prouerbium: Sylosontis opera locus amplus est. Sed Athenienses prius misso pericle imperatore: &Sophocle poeta cum eo: Samios non obtemperantes graui obsidione affecerunt: postea duo municipum milia ex suis miserunt: in quibus fuit Neocles Epicuri pater ludi magister: quem &hic &in urbe Teo educatum ferunt. Adolescentiam uero athenis egit: quo tempore Meander Comicus adhuc Ephebus esset: ex Samo etiam Creopylus fuit: quem aliquando tradunt: suscepto in hospitium Homero: accepisse ab eo donum inscriptionem poematis: quod Oecha liae captiuitatem uocant. Sed Callimachus: per Eperigramma quoddam contrarium ostendit: quod quam quam Creopylus opus consuerit: Homeri famen dicatur: propter dictum hospicium, ut Sum samii labor: accepit qui dion Homerum Hospitio: saeuis ignibus uio duos. Euryton atque lolem, nunc scriptum dicor Homeri. Ante creopyli luppiter at fueram. Quidam hunc Homeri magistrum tradunt, quidam non hunc: sed Auristeum proconnesum. Adiacet