Latin
476.1 to 476.4
Strabo, Strabo de situ orbis 476.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
samo insula Icaria: a qua Icarium pelagus nominatur: ea nomen habent ab Icaro Daedali filio, quem dicunt paternae fugae comitem: cum ambo penatie creta aufugissent. Hoc in loco cecidisse uia non seruatar Nam quum celsus se ad solem extolleret: liquaefacta caera pennae effluxerunt: insulae ambitus est stadiorum tricentorum ea portum non habet sed stationes: quarum optima Histi appellantur. In hac insula est promontorium ad Zephyrum porrectum. Inest etiam Dianae templum: quod Tauropolium uocatur: &oppidulum Oenoe: Item aliud de nomine Dracani promontorii: in quo situm est stationem habent. Hoc promontorium distat a promontorio samiorum: quod Cantharium appellatur: stadiis octoginta qui traiectus minimus est intermediorum. Nunc quidem cum ea hominibus effecta sit: Samii magna ex parte incolunt pascendorum pecorum gratia, post samium fretum: quod Mycalen uersus est: Ephesum nauigantibus est Ephesiorum ora: ad dextram &panionia: quae tribus stadiis supra mare est, ubi Panionia communia omnium lonum festa Neptunno Heliconio &sacrificium celebratur sacrificant autem prienenses: de quibus in rebus peloponnesiacis dictum est, deinde est Neapolis: quod autem prius erat Ephesiorum: nunc samiorum est: qui cum Marathesio agro permutauerunt, propinqua, sicum longinquis, deinde Pygella op pidum quod Dianae Munichiae templum habet agamennonis opus: a parte quadam gentium illius habi tatum. Nam quidam pygallii nominati: iam calamitatibus defatigati ibi remanserunt. Vnde locus not men ab illis accepit: postea portus est nomine Panorinus: qui dianae Ephesiae templum habet: deinde est ciuitas ipsa in eadem ora: paulo supra mare est Ortygia Lucus omnis generis materiae pulcherrius praesertim Cyparisso: per eum Cenchrius amnis fluit: in quo dicunt Latonam expartu lotam. Nam hoc in loco fabulatur: &partum eius: &nutricem ortygiam &aditum in quo peperit: &proximam oleam: ad quam tradunt eam primumpost partum quieuisse. Mons luco imminet nomine Solmissus ubi dicunt curetas armorum sonitu Iunone obtudisse ex aemulatione insidiantem, quo auxilio: latonae partus eam latuit. Sed cum plutima templa sint in eo loco alia uetusta alia posterius facta: in antiquis antiquae insunt statuae: in posterioribus praua opera: ut Latona quae sceptrum gerit: &ortygia quae ma nu puerum tenet. Hic quotannis sollennia celebrantur. Sed anno quodam iuuenes splendidissimis epulis student. Curetum atem palatium conuiuia: &quaedam mystica sacrificia percipit: urbem cares &Leleges habitauere.