Latin
477
Strabo, Strabo de situ orbis 477
Unproofread scanNot analysed yet
Post templum itaque: aliarum rerum dedicatarum mul titudinem ingentem inueniri: artificum estimatione, Edem uero totam fera Praxintelis opibus plenam: nobis Tra sonis nonnulla monstrata sunt: cuius est Hecatesium &fons penelope &anus Euryclia: sacerdotes Eu nuchi erant qui Megalobyzi dicebantur. Ac semper aliqui accersebantur digni tali praefectura: &in honore maximo habebantur, cum his uirgines aliquas sacras esse oportebant. Nunc earum consuetudinum quae dam seruantur: quaedam minime Templum &nunc &olim Asylum erat: cuius liberatis termini saepe sunt immutati. Alexander ad stadium extendit. Mithridati uero dimissa ab angulo cerami sagitta uisum est paululum ipsum stadium transcendere. Antonius huic proxinme accessit: &eum eo termino urbis partem compraehendit. Postmodum Caesar Augustus cum id damnosum existimaret &nihil aliud esse: quam multis malefa ciendi causam exhibere: id irritum fecit Haec ciuitas &naualia habent &portum: quem Architecti: ore perbreui ef fecerunt priter cum rege decepti. Is Attalus fuit philadelphus: qui ratus ingressum nauibus onerantiis profun dum forem si terra apponeretur. Et cum portus prius stagnosus esset ex aggestionibus a Caistro factis ori quodquidem amplum erat: terram opponi iussit Sed contra d ratus erat uenit. Nam limus introrsum impul sus: fecit ut totus portus Oretenus stagnaretur. prius autem affluxus &refluxus pelagi: satis pro sese limum au ferebant, &extrorsum retranebant. Ac portus quidem talis est. Ciuitas loci oportunitate quotidie crescit: &maximum citerioris Asiae Emporium est. In ea fuere uiri memoratu digni: ex antiquis Heraclitus: cui cognomento fuit Scotinus. Item Hermodorus: de quo hic idem inquit. Dignos esse Ephesios omnes stran gulari qui Hermodorum uirum inter eos frugi eiecerunt: dicentes nemo nostrum frugi esto. Alioquin cum aliis eiiciatur. Hic uir leges quasdam uidetur Romanis conscripsisse. Ex epheso fuit Hipponax poeta: ¶ sius pictor: &Apelles. Ex iunioribus Alexander orator: qui Lychnus est cognominatus. is in Republic uersatus est: &historiam conscripsit: &carmina reliquit: in quibus &de caelestibus partractat. &terras continentes describit. in quaque edens poemata, Post Caystri ostia est lacus nomine Selinusinus ex pelago re fusus. postea est alius qui in eum confluit. Hi magnos prouentus habent: quos cum deae sacri essent: reges abstu lerunt, postea a Romanis sunt restituti. Rursum publicani facta uiolentia: uestigalia sibi uendicaue re. Attemidorus Legatus missus: &lacus deae recupauit: &Heracleotim quae desciuerat euicit. Ro mae iudicatus pro quibus rebus ciuitas auream ei imaginem in fano erexit. In concauissima autem parte lacus re gis fanum est: quod Agamem nonis opus dicunt postea est Gallesius mons: &Colophon ciuitas lonica 8 ante eam Apollinis clatii Lucus Tradunt Calcantem augerem cum amphiloco amphiarai filio: e troiano bello redeunte terraestri itinere huc peruenisse, Cumque apud clarum in Mopsum incidisset: augurem prae stantissimum: premaeore mortuum esie. Hesiodus Chalcantem mopso huiusmodi quiddam proposuisse,