Latin
476.5 to 476.8
Strabo, Strabo de situ orbis 476.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum maximam eorum partem androclus eiecisset: eam ex iis supprleuit: qui ad se circa athe neum &Hipeleum conuenerant: assumpta etiam praetermontana Corresso proxia. Ea itaque usque ad croe si tempora hoc modo fuit habitata: postea a praetermontana descendens: circa templum quod nunc est: habitauere usque ad alexandri tempora. Lysimachus condita urbae quae nunc est, cum homines non libenter inde commigrarent: uehementi hymbre obseruato subuenit fossas &canales obstruxit: un de urbs submersa est: &illi perlibenter traducti transmigrauere: Lysimathus urbem de uxoris nomine arsinone appellauit: Veruntamen antiquum nomen obtinuit. In ea: erat senatus conscriptus: cum quo etiam conueniebant ii: qui uocati dicebantur: &omnia administrabant. Dianae templum prius archiphon mire fabricatus est: postea aliud fecit majus illo. Sed quum Herostratus quidam id incendio consumpsisset: aliud praestantius construxerunt: mulierum ornamentis &multis opibus ad id collatis. refectisque prioribus columnis: quarum rerum testimonio sunt decreta tunc facta: quae artemidorus dicit Timeum tauromenitanum ignorare &inuidum esse: &calumniatorem, unde &Carptorem fuisse uocitatum: quod ex persarum depositis templi structuram finxerit. Cum nulla tunc deposita essent: &si erant cum templo combusta sunt. Nam cum post incendium tectum deletum esset: quis uoluisset in templo detecto depositum tenere? Addit etiam alexandrum &factas &futuras impensas pollicitum: dum modo ipse titulum haberet. Illos autem nolu isse multo magis noluerunt &sacrilegio &templi spoliis infames fieri, laudat praeterea Ephesium quem dam qui regi dixit: non dicere deum diis quicquam dedicare, post templi consumationem: quod dicit Chinocratis 1is opus esse: quaem Alexandriam construxit eundem pollicitum fuisse Alexander: sele montem Athon in eius formam fabricaturum: ut tandm ex guto quodam: aqua in phialam effunderetur: facturumque duas urbes: alteram ad montis dex tram: alteram ad sinistram: ut ab altera in alteram annis efflueret.