Latin
480.1 to 480.4
Strabo, Strabo de situ orbis 480.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
insula sita est &portum habet. Hinc est Anacreon Lyricus: Cuius tempore Teii relicta urbe: Abdera Thracum urbem migrauerunt: cum persarum contumelias ferre non possent,. unde illud dictum est Abdera optima Teiorum colonia Rursum posteriore tempore nonnulli ex eis redierunt. De Apelico ne dictum est qui Teius fuit. Ex eadem urbe fuit Hecateus historicus. Et alius quidam portus nomine Gereide distans ab urbe stadiis triginta: deinde Chalcides qui est Cheronnesi Teiorum &Erythreorum Isthmus. Intra Isthmum itaque ii habitant. Iuxta Isthmum Teii &Clazomenii. Nam australe Isthmi latus idest Chalcide: Teii habent Boreale Clazomenii: ad quod Erythreorum agro coniunguntur. In Isthmi initio est locus preceps. Interius Erythreorum exterius Clazomeniorum agrum comprehendens Chalcidibus Lucus imminet: Alexandro Philippi filio dicatus. Hoc in loco certamen Alexandria numcupatum: ab uniuersa lonia celebratur. Isthmi transitus ab Alexandria &Chalcidibus: usque ad praecipitum est stadiorum quinquaginta: circumnauigatio plurimum quam mille: Ad mediam fere circunnauigationem sunt Erythre ciuitas lonica quae portum habet: &quattuor in fronte paruas insulas quae Hippi dicuntur prius quam Erythras perueniatur, primum est oppidulum Gerrae postea Teium: postea Cor rycus mons excelsus &portus. Calystes sub eo. Item alius portus qui Erythras appellatur: ac deinceps complures alii Dicunt totam Coryci praeternauigationem latronibus plenam: qui Corycei dicuntur. Hi nouum insidiandi genus adinuenerunt. dispersi enim perportus accedunt ad mercatores qui appli cuerint: ausculantes quid rerum ferant &quo nauigent, postea quum illi soluerint &in altum se rece perint: congregati eos adoriuntur ac dirupiunt. Ex quo omnes curiosos &oculta ac secrata auscul tare conantes: Coryceos appellamus &in prouerbio dicimus hunc ergo Coryceus ausculauit: qum quis aliquid dicere uel facere secreto uideatur: quod minime uideatur perp eos qui speculantur &sic re student: quae non conuenit. Post Coryclum est insula Halonnesus. deinde Argenum promontorium agri Erythrei: quod Chiorum posidio proximum est.