Latin
480.5 to 480.8
Strabo, Strabo de situ orbis 480.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id fretum quoddam efficit sexaginta fere stadio rum inter Erythras atque praecipitium est mimas mons altissimus: &feris &arboribus plenus deinde uicus cybelia &promontorium nomine melena ubi molae effodiuntur. Ex Erythris est sibylla quae dam nuine afflata: &diuinatrix antiqua sane mulier tempore Alexandri: Alia quaedam fuit eodem me diuinatrix nomine Athenais. Ex eadem ciuitate: aetate nostra fuit Heraclides Hephorilus meditus: Apol lonii con discipulus: eius qui Mus est cognominatus. Chius circumnauigationem habet stadiorum nungen torum: si quis secus terram deferatur: ea urbem &portum optimum habet, &nauale nauim octogin ta In circumnauigatione habenti insulam ad dextram: primum ab urbe est posidium. deinde phane portus profundus &Apollinis templum &palmarum locus postea littus australe quod stationes habet. postea leus: &hoc littus stationes habet. Hinc ad urbem est fretum stadiorum sexaginta. Circunnauitio autem tricentorum &sexaginta quam ipsi peregimus. Deinde melena promontorium: contra quod est Psyra insula excelsa distans a promontorio stadiis. Ix. ea urbem habet eiusdem nominis insulae ambitus stadia quadraginta. deinde aruisia locus asper &importuosus: stadiorum tricentorum quod uinum fert graecanicorum optimum. Postea pelieus mons omnium qui in hac insula sunt altissimus. In hac insula marmor effoditur. Viri e Chio egelantes fuere lon Tragicus &Theopompus historicus: &Theocri tus Sophista. Hi inter se aduersati sunt. Chii etiam de Homero abigut atque eos in testimonium adducunt: qui Homeridae uocantur. ab illius genere profectos: quorum etiam Pindarus meminit, ut Vnde &Homeridae: rhapsodiae cantores optimi. Chii olim classem habuere: &maris imperium &libertatem sibi uendicauerunt. E Chio in lesbum uento austro sunt stadia circiter quadraginta. Post praecipitium est Cythrium locus in quo prius Cla zomenae sitae erant deinde Clazomenae posterius conditae quae insulas octo habitatas in fronte habent. Vir Clazomenius preclarus est Anaxagoras physicus: Anaximeni milesio familiaris Eius audi tores fuere Archelaus physicus: &Eurvpides poeta Post clazomenas est Apollinis fanum: &aquae calidae: &Smyrneorum sinus &ciuitas deinde alius sinus &antiqua Smyrna: distans a noua stadiis uigintiQuum Lydi Smyrnam euertissent: circiter annos quadringentos in uici modum mansit habitata, post modum Antigonus eam suscitauit. Deinde Lysimachus: &nunc omnium pulcherrina est.