Latin
480.9 to 480.11
Strabo, Strabo de situ orbis 480.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Eius pars in monte sita estipars maxima in campo praeter portum &Gymnasium &matronarum locum. uiae sunt in rectum pro uiribus distinctae &lapidibus instratae porticus magnae quadratae planae &altae, habet etiam bibliothecam &Homerum &porticum quadratam: cum Honeri templo &statura. Nam &hi maxime hunc poetam sibi uendicant: unde &nummus quidam Aeneus apud eos Honerus uocatur, urbis moenia Melas annis praeterfluit ad caete ram structuram etiam portum clausum habent. Sed non pruus error fuit Architectorum: qui cum uias insternerent: cloa cas non fecerunt: quapper excrementa fluitant praesertim hymbrium tpe e uasis dimissa: Hoc in loco Dolo bella: Trebonium obsidione coepit: unum ex iis: qui diuum Caesarem dolo occiderunt: &multas urbis partes di ruit. Post Smyrnam sunt Leucae oppidulum: quod Aristonicus post Attali Philomatoris obitum ad nefectio nem perduxit qui putans se esse e regia stirpe: imperium sibi uendicare cogitauit. Quare ad eo excidit: circa Cumanum agrum ab Ephsiis nauali proelio supratus. Ascendens uero in mediteraneam hominum inopum ac seruorum ad libertatem uocatorum: quos Heliopolitanos appellabat: tumultuariam manum congregauit primum que Thyatira agressus est. Deinde capta Apollonide: alia castella capiebat. Sed non diu restitit. Nam continuo ciuitates exercitum miserunt. Niconedes quoque Bithius &Cappadocum Reges auxilium tulere, postea quinque Legali a Romanis missi. Deinde exercitus &consul. P. Crassus: deinde. Mappenna, qui capto Aristonico &Romam misso bellum absoluit. Aristonicus ipse in carcere mortuus est.