Latin
481.1 to 481.5
Strabo, Strabo de situ orbis 481.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
sacram dicunt. Nunc fanum non stat, propterea quod urbs in alium locum sit translata. In noua ur be Dianae Leucophryenae fanum est: quod &aedis magnitudine &multitudie rerum dedicatarum abephe sio superatur, artificio uero &structurae concinnitate: circa aedem longe praestat, Magnitudine omnia Asiae sana excellit: praeter Ephesium &Didymenum contingit Magnetas a Treribus olim funditus deleri, quae gnes Cimmerica diu secundis rebus usa est. postea Milesii eum locum occupauere, Callinus Ma gnetum meminit: ac si adhuc secundis rebus uterentur: &in bello contra Ephesios recte se haberent Archilochus uero iam eorum calamitatem sciens. uidetur flere Magnetum mala, Ex quo coniectari licet ea posteriora esse Callino. Callinus. n. antiqoris cuiusdam Cimeriorum expeditionis meminit: cum inquit. Gens bello aduentat fortissima Cymmeriorum. in quo Sardis captas significat: uiri ex Magnesia clari extiterunt. Hegefias orator qui Asiatici stili auctor fuit: Attico more qui tunc uigebat immutato. Item Simon modulator qui &ipse superiorum modulatorum more corrupto: Simodia introduxit quemadmodum etiam Lysiodi &Magodi. Item Cleomachus pugil: qui in Cinaedi cuiusdam &ancillae amore incidens: quae a Cinaedo alebatur Cinaedorum &oratio nem &mores est imitatus. Cinaedicae oratonis auctor primus fuit Sotades: postea Alexander etolus sed hi in pura oratione: Lysis uero etiam adhibito cantu: &ante hunc Simus. Anaxenorem Citharedum perpultum quidem theatra extulerunt. Sed multo magis Antonius: qui quattuor ciuitatum tributa ei legenda exhibuit. Concessit etiam milites: auxit illum patria non parum: quae ei louis Sosipolidis purpu ram dedit: quemadmodum imago inscripta: quae in phoro est declarat, Alia Aenea imago est in theatro hoc Epigrammate insignita, Est operae precium: tales audire canentes: Qualis hic est: qui uoce deos exequat: &ode. ωληi Vbi qui Epigramma inscripsit: cum non satis considerate animaduerteret: ultimam secundi uersus litteram praetermisit: cum Basis latitudo non sufficeret quaeres ciuitatem ignorantiae condemnari exibuit perper ambi guitatem: quae oritur ex scriptura: Num ultima dictio in nominatiuo casu accipienda sit: an in datiuor Nam multi datiuos sine id est scribunt: &consuetudinem eiiciunt: quae naturalem causam non habet, Post Magnesiam est uia quae Trallis fert: habentibus mediterraneam ad sinistram in ipsa uia &ad dex tram est meandri campus: qui a Lydis simul &caribus &lonibus &Milesiis &Myusis habitatur praeterea ab Aeolibus qui in Magnesia sunt Eadem locorum ratio est Nyssam &Antiochiam usque.