Latin
481.6 to 481.8
Strabo, Strabo de situ orbis 481.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tral lianorum urbs sita est in uertice quodam plano qui promontorium natura munitum habet: cuius circuitus satis bene septus est: ea optime habitatur &ab omnibus opulentis: siqua alia asiaticarum urbium Semper aliqui ex Trallianis principales sunt in prouincia: quos Asiarchas uocant: e quibus pythode rus fuit uir ab initio Nyssaensis postea perper claritatem eo commigrauit: &singulari cum pompeio amiciti, iunctus fuit. Is regales opes supra duo milia talentorum possidebat: quas a Diuo Caesare uenundatas propterea quod pompeii amicus fuisset, postea redenit &filiis non minores reliquit. Huius filia est pythodo ris ponti regina: qua de insuperioribus dictum est. Hic aetate nostra uiguit. Item Menodorus uir do ctus: alioquin &honestus &grauis qui louis larissei sacerdotium habet. Hic a seditionibus amicorum Domitii Anybarbi uexatus luit. Atque ab illo interemptus: quum delatores proditae classis eum insimularent. Hinc clari oratores fuere Dinnysocles: &postea Damasus Scombes Trallis ab Argiuis conditas dicunt: &Thracibus quibusdam: a quibus etiam nomen urbi inditum est Contigit Trallis aliquandiu sub Tyrannide esse filiorum Cratippi: circa Mithridatis tempora. Nyssa ad mediterraneam iacet: &ma xima ex parte monti accumbit: &quasi biurbs est. Nam torrens quidam urbem diuidit conuallem efficiens. eius pars pontem impositum habet: quo ambae urbes coniunguntur: pars amphiteatro exornata est: