Latin
484.5 to 484.8
Strabo, Strabo de situ orbis 484.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In mediterranea autem tauri ex trema: usque ad meandrum. Nam tauri initium montes quidam dicuntur: qui supra Chelidoneas sunt: quae insulae in Pamphiliae ac Lyciae confinio iacent. Hinc etiam iam taurus in altum consurgit: &reuera totam Lyciam montanum tauri iugum ad ulteriora &australem partem a Cibyraticis se iungit: usque ad transmarinam Rhodiorum regionem. Hoc in loco montana perpetua sunt &multo humiliora nec amplius tauri putantur nec alia citra alia ultra eo quod montium elationes ac depressiones spersae sint: ®ionis latitudo longitudini coaequetur: &nihil sic in aedificii simile. Tota circunnauigatio in sinum se inferenti: est stadiorum quattuor millium &nungentorum: Circunnauigatio uero transmarinae Rhodiorum: mil le fere &quigentorum Rhodiae initium est: locus nomine Dedala: finis uero mons qui Phoenix appellatur: Atque Is etiam ad Rhodiorum attinet transmarinam: In fronte iacet Eleusa insula: a Rhodo distans stadiis, cac xx. Inter haec a Dedalis nauiganti ad occidentem in rectum orae Ciliciae &pamphytiae ac Lyciae est sinus sine portu nomine glaucus. postea Artemisium promontorium &templum postea Latonae lucus: supra quem &mare ad sexaginta stadia est ciuitas Calymna postea Caunus ciuitas &in proximo Calbis annis profun dus per quem res inuehuntur. Inter haec est pisilis urbs autem naualia habet &portum clausum, ubi ca stellum in alto imminet nomine imbrus: cum regio ualde felix sit: omnes tamen confitentur urbem &aestate &autumno grauem esse perpr:aestus ac pomorum copiam: unde huiusmodi quaedam narrantur: quod Stratonicus Citharedus uidens Caunios colore admodum uiridi: dixit hoc illud esse quod poeta inquit Tale quidem genus est hominum: quale est foliorum Quum uero illum incusarent: quod urbem ut morbidam carperet: Ego inquit eam morbidam dicere ausim ubi mortui ambulant? Caunii aliquando a Rhodiis desciuere: sed iudicantibus Romanis re cuperati sunt. Extat adhuc Molonis oratio contra Caunios dicunt eos &Cares eandem linguam habe re. uenisse autem ex creta: &propriis uti legibus. Deinceps est physcus oppidum quod portum habet &Latonae lucum: Deinde Loryma ora aspera &mons. Phoenix: omnium qui in ea regione sunt altissimus: in eius summo castellum est eisdem nominis ad quattuor stadia, in fronte est insula Eleusa: quae octo stadium fere ambitum habet.