Latin
484.9 to 484.11
Strabo, Strabo de situ orbis 484.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Rhodiorum urbs super orientali promontorio sita &portibus &uiis &moenibus &caetera fabrica tantum alias excellit: ut nullam ei aequalem nedum prestantiorem proferre ualeamus. Mira est eius iusticia &diligentia cum circa reliquam Reipubsicae gubernationem: tum circa res nauales: quibus multo tpere mari dominata est &piratas sustulit: &Romanis amica fuit: ®ibus Romanorum acgraecorum amicis. Nam per eos libera mansit: &multis donis fuit exornata quorum pars maxima in templo liberi patris &in gymnasio posita est pars aliis in locis Sed optima sunt: louis colossus: quem qui iambum composuit: dicit a Charete Lindio septuaginta cubitorum: factum fuisse: nunc ex terraemotu fractis genibus collapsum rhodii ex causa quadam, prhibiti non erexerunt. hoc est ex omnibus didicatis optimum &unum ex septem mira culis. Item ex prothogenis picturae ialius, siac Satyrus, iuxta columnam stans, super columnaperdixerat: ad quem ita homines habitant: cum nuper tabula esset posita: ut illum solum admirarentur. Satvrum uero cum temne rent: quanquam perfectissimum opus est. Augebant admirationem perdices mansueti: qui a nutritoribus allati &contra pictos appositi canebant ad picturam &congredi gestiebant. Protogenes, uidens rem praeter opinio nem euenisse edituos rogat: ut se aut delere permittant: quod &ita est lactum. Rhodii plebis curam habent non tamen a plebe gubernantur. sed retinere pauperum multitudinem uolunt, Plebs itaque ab eis nutritur.