Latin
489.5 to 489.8
Strabo, Strabo de situ orbis 489.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Euthydamus cum ingentes opes a maioribus suis accepisset: ipse &dicem di facultatem &gloriam addidit: &non solum in patria magnus fuit: sed etiam in asia primos honores ade ptus est. Hybreae uero ut ipse narrare in schola solebat: &ciues id confitebantur, pater mulum lignarium &Mulionem reliquit. A quibus aliquandium enutritus est, postea Diotrephe antiocheno audito reuersus est atque sese edilitanti tradidit in qua quidem aliquandiu inuolutus &non multa lucratus: ad gubernandam Rempublicam sese contulit: ac forum secutus cito ereuit: &in admiratione maxima habitus est: uiuente adhuc Euthydamo. sed maxime mortuo illo ciuitatis compos fuit. Nam ille dum uiueret multum amabat: cum simul &potens esset: &utilis in Republica ut etiam siquid in eo tyrannici inesset: id reipublicae utilitate compensaretur. Quare illud hybreae dictum uehementer laudatur: quod ipse extremo contione dixit. Euthydame malum ex ciuitatis pernecessarium. Nam nec tecum uiuere possumus: nec sine te. Quum ita itaque plurimum creuisset: &optimum se ciuem &oratorem exhibuisset: ad extremum errauit conrra Labienu: contraria atque alii in Republica sentiens. Nam caeteri illi cum armis &Parthorum so cietate aduentanti cesserunt. lam Parthis Asiam obtinentibus: utpote inermes &pacati Zeno autem Laodicemus &hybreas oratores non cessere: sed ciuitates suas ad defectionem perduxerunt. Hybreas quo que adolescentem stultitia plenum &irritatu facilem: dicto quodam instigauit. Nam quum i le se Parthicum inperatorem appellaret. Atque &ego inquit, meipsum Caricum imperatorem dico: quo dicto Labienus impe tum in urbe fecit, quum iam legiones quae in Asia erant instructas haberet. Ipsum tamen non coepit: cum Rhodum secessisset: domum uero eius demolitus est: fabrica sumptuosa instructam atque diripuit Vrbem quoque totam labefactauit. Sed cum Asiam reliquisset. Hybreas reuersus: se atque urbem reparauit, ac de Mylasis quidem hactenus. Stratonicia est Macedonum habitatio, ea sumputosis fabricis a regibus fuit exornata.