Latin
489.9 to 489.11
Strabo, Strabo de situ orbis 489.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
In agro stratonicensi sunt duo templa: apud Langina templum Hecates nobilissimu: ubi festa maxima quotannis celebrantur. Prope urbem est louis Chrysaorei teplum: Caribus omnibus com mune: quo illi sacrificaturi &de communibus rebus deliberaturi conueniunt qui conuentus Chrysaoreus uocatur. ex uicis constans ubi qui plures uicos afferunt: ii in suffragiis antecesunt: quemadmodum Cernulenses. Stratonicenses quanquam non sunt Caici generis: de conuentum tamen participant. Ex Stratonicia uir fuit memoratu dignus: tempore patrum nostrorum: Menippus orator cognomento Catocas: quem supra omnes Asiaticos oratores a se auditos Cicero laudat. Vt ipse in quodam loco refert: quum eum Xenocli cen parat: &iis qui illius aetate floruerunt: Est aliud oppidu nomine Stratonicia: tauro monti adiacens. Alabam da urbs duobus montibus subiecta est: ita dispositis: ut Cistae inuersae aspectum exhibeant. Vnde Apol lonius molocus: ob hoc &multitudinem Scorpionum ciuitatem carpens: dixit eam esse cistam inuersam: Scorpionibus plenem. Nam ea &Mylasia: ac tota intermedia montana regio huiusmodi bestiis abundant. Alabanda homines molles &suffitos habet &persalterias multas: hinc uiri memorabiles fuere duo fratres oratores. Menecles cuius paulo ante mentionem fecimus &Hierocles. Item Apollonius &Molon qui Rhodum migrauerunt. Sed cum multa de Caribus dicta sint: id quod inter omnes constat est: quod ipsi sub Minoe fuerunt: &tunc leleges dicebantur: &insulas habitabant. Postea facti sunt continentis habitatores: multumque maritimae orae &mediterraneae occuparunt. Ea prioribus habitatoribus adimentes: q &ipsi magna ex parte leleges erant: &pelasgi. Rursum iis graeci partem abstulerunt: iones scilicet ac Dores: quod autem circa rem militarem fuerint studiosi inditium capiunt, Lora Cristas &insignia caetera: omnia enim Carica dicuntur: unde &Anacreon ait.