Latin
500.5 to 500.8
Strabo, Strabo de situ orbis 500.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ciuitas parti ab aliis partim a Boetho quodam malo poeta &malo ciue perperam tractarent. Is plurimum apud pleben ualebat, extulerat eum Antonius ab initio quum carnem in uictoriam in Philippis habitam ab illo conpositam accepisset: sed multo magis eius facilitas: quae apud Tarsenses maxima uidebatur: adeo ut ex tempore &uno impetu ad omnem datam materiam diceret. Simul Antonius gymnasiorum praefecturam tarsensibus pollicitus: hunc in gymnasiarche locum constituerat: ac omnem ei gymnasi impensas cre diderat. Sed deprehensus cum alia surripe: tum etiam oleum apud Antonium ab accusatoribus conuictus est: cuius iram cum aliis tum hoc maxime declinauit dicens quod quemadmodum Homerus Athillem &Agamennonem &Vlyxem decantauit: ita &ego te, quare iniquum est ut huiusmodi apud te calumniis agar: quod excipiens accusator. At Homerus inquit oleum Agamennoni non furabatur nec Achilli: tu uero furantus es: quapropter poenas dabis. quumque iram obsequiis &cultu a se auertisset nihilominus &ferre &tra ctare ciuitatem usque ad Antonii exercitum perseuerauit: quare cum Anthenodorus huiusmodi ciuitatis statum reppisset: prino illum &eius complices urbis traducere aggressus est. Sed ubi nihilominus ab in iuria abstinebant ea auctoritate usus est: quam a Caesare acceperat. eos itaque exilio damnatos eiecit. hi uero in illius edium pariete conscripserunt, res iuuenum consulta uirum crepitus seniorum: quod ille in iocum accipiens ascribi iussit tronitus seniorum. Quodam eius humanitatem contennens cum uentrem lubricum haberet: &noctu praeter eius domum transiret: totum hostium ac parietem repersit. Ille quum seditionem acriter in contione reprehenderet: urbis inquit morbus &malus habitus: tum ex multis rebus: tum ex excrementis perspici potest. Sed historici fuerunt. Nestor uero Academicus: qui aetate nostra Marcellum Octauiae sororis Caesaris filium instituit. Atque hic etiam post athenodorum ciuitati praefuit &apud duces &apud ciues in honore maximo habitus est. aliorum quoque philosophorum nomina cuos noui multorum dicere possem: sed ex iis qui per urbes peregrinarentur &optime scholas regerent. Pluciades fuit &Dio genes: at Diogenes etiam poemata in adolescentia composuit maxima ex parte trigica grammatici fuere: quorum scripta extent.