Latin
500.9 to 500.11
Strabo, Strabo de situ orbis 500.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Artemidorus &Diodorus optimus tragoediae poeta: ex iis qui memorantur fuit Dionysides: sed praecipue Rona maximam eruditorum hominum multitudinem afferre potest: qui ex hac uri be sunt. Tarsensibus enim &alexandrinis plena est: ac tarsus quidem est huiusmodi. Post cydnum pyramus sequitur ex cataonia fluens: de quo ante fecimus mentionem, scribit artemidorus: hinc solos recta naui gatione esse stadia. l. proxima est mallus in edito quodam loco sita, opus amphilochi &mopsi auguris apollinis &latonae: de quibus ualde molta conficta sunt: &nos ante mentionem fecimus: quum de Calchante diceremus: &controuersia quam calchas &mopsus de diuinatione habuissent. hanc controuersiam non nulli Lyciam transferunt: ut Sophocles qui eam tragico more Pamphyliam uocat quemadmodum &Lyciam Caricam &troiam Lyciam ac Phrygiam: &cum alii tum etiam Sophocles calchatis obitum hic tradunt: &non solum de diuinatione sed de imperio contentionem sunt fabuli. Dicunt, nomopsum &hilochum ex troia profectos mallum condidisse, postea amphilochum argos digressum cum argiuis non placuisset: illo rediisse: sed a regni communicatione exclusum singulari certam ine cum mopso concurrisse: &cum simul cecidissent sepultos esse inter se tamen distantes: &adhuc sepulturae prope Pyramum circa margar sa ostenduntur. Hinc fuit Crates grammaticus cuius discipulum Panetium dicunt. Vitra hanc oram est halenius campus: per quem philotas alexandri equitatum duxit: quum ille phalangem per oram marintimam &mallensem agrum Issum uersus: &Darii copias ex solis duceret.