Latin
506
Strabo, Strabo de situ orbis 506-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad occidentis fines: Quidem in utraque. Ex his autem Nysseos gentem quandam nominarunt: &Nyssam urbem a Baccho conditam &monti urbem imminentem nomine femur: allegantes ederam ibi nasci &uites quaquam fructum ad maturitatem non perducant. Nam racemus prius quam grandescat effluit perper hymbrium exuberantiam, Dicunt praeterea Oxydracas a Baccho profectos: perper uites quae apud nos nascuntur: &uictum sumptuosum &propterea quod eorum reges castrensiem apparatum: &caeteros exitus cum tympanis &stola colore infecta bacchico more faciunt, quod etiam apud Indos caeteros percelebre est.