Latin
507.1 to 507.4
Strabo, Strabo de situ orbis 507.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quum alexam der petram quandam nomine auernum primo adortu cepisset: cuius radices Indus non procul a fonte suo per fluit gloriabundi dixerunt: Herculem ter petram adortum ter inde repulsum fuisse: ab iis autem qui cum eo mi litauerant profectos uolunt Sibas generis signum seruantes quod pellibus amitiantur quemadmodum her cules &quod clauas gerant easque bobus &mulis iurant. Hanc fabulam exiis confirmant quae de cauca so ac prometheo memorantur: quae a perua quidem causa huc ex ponto translata sunt, Nam quum sacram quar dam speluncam apud Paropamisadas uiderent: in ea dixerunt uinctum fuisse prometheum: atque herculem: ut i lum liberaret huc uenisse &hunc esse caucasum: in quo graeci uinctum promentheum tradiderunt: quae omnia eorum figmenta esse qui Alexandro adulari studebant: cerium est ex eo maxime quod scriptores non concor dant sed alii mentionem de hoc faciunt: alii minime. Non mpar est res adeo illustres &ambitione plenas non esse auditas: &si sunt audite non uidetur uerisimile non fuisse existiatas dignas memoratu: fuisse prae sertim a fidelissimis eorum: Tum ex eo quod ii per quos herculi &baccho transeundum erat: nullum signu ha bent: quo ostendant illos per eam terram transiuisse. Praeterea eiusmodi herculis stola multo posterior tro iana memoria figmentu eorum uidetur: qui heracliam condiderunt: siue is pisander fuerit siue alius. Antiquae enim statuae talem ornatum non habent. Quare in his id tenendum est quod ad fidem proxinme accedit. Nos &in superioribus Geographiae libris haec digessimus quantum fieri potuit diligenter &nunc etiam di geremus. Illis . n. ad manum utemur &alia adiiciemus quantum uidebitur ad euidentiam oportunum. Sed ex degestione quae tunc facta fuit: ea praesertim certissima uidebantur: quae summatim ab Eratosthene tradita erant: in tertio geographiae libro de ea scilicet quae tunc India putabatur: quum eam Alexander peragrauit: &Indus flumen eius confinium erat, &Ariane quam deinceps ad orientem sitam perse tenuerunt: postea magnam eius partem Indi occupauere macedonibus ademptam: Atque haec ab Eratosthenem traduntur, Indiam a septentrione tauri extrema terminat.